Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.
VI. Comitatus posoniensis - Sectio II. De ecclesiis in oppidis
212 querelas incolarum valde oppressorum propter religionem repetierant. Hodie nullus hic supereat sacris evangelicis addictus. 2) Cső törtök (Loipersdorf.) In insula Csallóköz germanico-hungarica ecclesia, adhuc anno 1613. duos lutheranos habuit pastores, ut legimus in visitatione superintendentis domini Abrahamides. Proventus ecclesia habuit ultra seculum medium divites ex jugeribus terrarum 50., quae a malae fidei possessoribus possideri in praefata visitatione observatum est. Ex eadem id innotuit etiam, jam tum ecclesiam calvinianam esse superiorem numero incolarum nostra. De interitu ecclesiae haec sunt verba actorum diaetae anni 1662. : Praefectus reverendissimi cancellarii templum loci istius militibus et aliis secum assumtis violenter invasit effractisque per fabrum ferrarium foribus templi, ministrisque evangelicis exturbatis, occupavit, miseros vero incolas minis, vinculis, vulneribus ac mulctis ad religionem romano-catholicam pertraxit.“ Anno 1643. Christ. Roxner cremniciensem ecclesia haec ordinandum curavit in ministrum. 3) Déván (Theben ) In potestate magnificorum Báthory existens oppidum seculo XVI. in pacifico exercitio religionis fuit, jure emtionis ad alios translatum alia sacra debuit sequi. NB. Regnante Ferdinando III. in potestatem comitum Pálfy devenit, jussu quorum circa annum 1638. omnibus juribus ecclesiasticis privatum. 4) Galantha. Sub protectione dominorum Eszterházy evangelicorum, ut parte generali quaedam praeoccupavimus, diu imperturbatum habuit religionis evangelicae exercitium. Anno 1613. Christ. Lipelines, anno 1618. Martinus Simonides, anno 1625. Joannes Scultetus, anno 1637. Adamus Piro aLó-patonyensis legibus superintendendae fidem subscripserant, qua lutherani ministri; ultimus anno 1628. die 18. mart, in synodo szerediensi, ut moris erat, theses theologicas defendebat. Dominus Nicolaus Eszterházy, jam romano-catholicus, pala-