Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

VI. Comitatus posoniensis - Parsspecialis - Sectio I. De ecclesiis in liberis regiisque civitatibus

206 suis usibus adpropriaverant. Emortuis sine heredibus illis comitibus, regnante Rudolpho II., devenit ad fiscum loci possessio, ecclesiae usu non turbato; tandem impignoratum bonum comitissae Cathari- nae Pálfy et domino Stephano Illésházy, quorum uterque amantissi- mi religionis literis confirmabant omnes ecclesiae libertates et loca. In Neustift oratorium slavorum permaneat, decreverant concesse- rantque iidem domini, totalis decima vini in praefato pago sit pasto­ris illius, quod et successu temporis conservatum fuit per cives S. Georgii. Adversa fortuna domini Stephani Illésházy profugi anno 1602. dedit occasionem turbandi usus religionis apud hos cives; sed mox anno 1606. pacificatione publica succedente repositi fue­rant ad libertatem et 1612. germanicum templum reaedificabant. In dominium fisci relabente oppido, arcis praefecti, praesertim anno 1615. et seqq. dominus Lucas Ecker et Leopoldus Peck, variis frau­dibus eos adficiebant et anno 1618, etiam templo privabant, exi­stente pastore Elia Burgelius. Superveniente domino Bocskay anno 1619. repositi quidem fuerant in illius usum, tandem iterum anno 1628. ad preces Petri cardinalis Pázmán, mandante rege, comiti Casparo Erdödy illud tradebant. Ad annum 1647., quo inferioris tem­pli in urbe (aliud extra moenia in editiore loco positum fuit) aedi­ficandi facultatem acceperant, in privatis locis cultum divinum per­agere debuerunt. Exhaustis variis fatis aegre procedebat aedifica­tio et nonnisi anno 1654. perfecta, quo die 30. nov. per reverendum Christ. Stephani pastorem consecratum fuit, quod fuse expositum legas in Georgii Peucker : Libera regia civitas Sanctus Georgius carmine delineata edit. Vitteb. anno 1679., ubi laudes munificentiae in aedes illius simul cum versibus scriptis in supremo fornice templi : nic tVa sanCta trias reqVIes sit sanCtaqVe seDes. SeDIbVs eX qVa saCrls sVspIrla sVsCIpe saCra. Anno 1663J in sept- tartari fatalem cladem causabant huic civitati, quo tempore pastor fuit Daniel Klesch, advectus Ginzino, et Paulus Gally anno 1673. per delegatum judicium in jus vocati Posonium, perterriti mox et claves templi resignabant atque anno 1674. 27. febr. praesenti commissario, domino comiti Nicolao Pálfy, templum cum appertinentiis, reverendo domino Melchiore Huber et Paulo Gally ministris in exilium subscribentibus, tradebant cives.

Next

/
Thumbnails
Contents