Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

VI. Comitatus posoniensis - Parsgeneralis

202 — tuo reverendus Stephanus Kürthy, minister sacrorum in Szered, qua senior hungaricaruiu ecclesiarum in partibus his, imo ab anno 1610., vigore actorum solnensis synodi, qua inspector, rebus com­munibus moderabatur ac in deligendis praesertim pastoribus, eccle­sias nutu consiliisque frequenter sublevabat. Electo tandem, ut praemissa docent, superintendente hungarorum, singulae ecclesiae in debitam repositae sunt subordinationem ■, germanicae et slavicae in hoc comitatu parebant superintendentibus descriptis in comitatu nitriensi, hungaricae autem hic nominandis, quorum I. Nicolaus Gönczy Pálházi, hegyfalvensis, levensis, szerediensis et jaurinensis in Pataháza successive pastor. In officio superintendentis quanta dili­gentia et fidelitate inclaruit, illis evidens est, qui protocollum ejus apud reverendos franciscanos asservatum in Kis-Marton oculis lu­strabant. Studium praesertim unionis christianae cum calvinianis ei principale fuit, sed prius, anno utpote 1619. mense febr., vivendi finem, quam desiderii complementum vidit. Armis tum cive s intenti, surrogationem protrahebant et tum nonnisi in diem 2. maji anni 1620. Szeredinum fine illo indictus conventus, in quo praesentes fuerant : illustrissimus comes Stanislaus Thurzó, supremus comes scepusiensis, ac partium cis-danubianarum generalis, magnificus dominus Petrus de Réva, sacrae regni Hungáriáé coronae custos, spectabilis ac magnificus dominus Andreas Jakusith, regni thesaura­rius, spectabilis dominus Paulus Aponyi, magnificus dominus Mich. Vizkelety, dominus Michael Szerdahelyi, dominus Emericus Vitéz, vi­dein Temesvarinum delatus praeceptore Stephano Szegedino est usus, hinc vero Massaianarum prolium praefectus vocationi annuit. Tandem svasu ami­corum anno 1559. Vittebergam se contulit. Divum Philippum Melanchtonem praeceptorem veneratur integro anno et ultra. Anno vero 1562. in Hungá­riám reversus primum Gyuláé ludirectorcm, dein Csepregini in bonis magni­fici domini Nádasdy, hinc Sempczinum ex voluntate illustrissimi comitis Ju­lii a Salm et Neuburg, novissime vocor a tyrnaviensibus. Ordinatus Vitte- bergae a rev. domino M. Oberdörfer 11. jul. anno 1576.“ His id solum adji­ciendum nexus deposcit, genuinum hunc fuisse reformatorem, a sacris calvi­nianis alienum, quod clarum est ex supra adductis et testimonio Molnár, qui in praefatione L e x i c i hungarici refert, hunc ad aram servientem Tyrna- viae per dominum Telegdy, exstinctis ibi cereis, turbatum fuisse.

Next

/
Thumbnails
Contents