Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.
I. Comitatus gömöriensis - Pars generalis
10 nisi decem matres ecclesias numerabat, quae fuere : Csetnek, Ros- nau, Restér, Vlacho, Alsó Szlana, Felsö-Szlana, Dopschau, Göczel, Poloma et Berzéte, reliquae filiales fuerant, quae modo matres. Ex senioribus duos solum scriptos deprehendere licuit, anno 1593. Dánielem Waindling, pastorem csetnekiesem, et anno 1596. Eliam Danielis itidem csetnekiensem. Kis-honthensibus autem 1596., ut in hontbensi comitatu descriptum est, recedentibus a fraternitate murányensi, diligenti studio fratres elaborabant, in conjungendis murányensi et csetnekiensi fraternitatibus, quod etiam anno 1600. die 26. april. Alnoviae congregati pastores, sub praesidio senioris Georgii Fabricii, et consenioris csetnekiensis, Thomae Schrötter, pastoris rosnaviensis, perfecerant, sensim accedentibus singulis ecclesiis. Jam anno 1602. in omnibus juribus conjungebantur atque fraternitatis gömöriensis nomine appellati, in unione eadem permanent. Et siquidem leges antiquae anno 1594. per seniorem Joan- nem Rimanoviani renovatae, longiores visae sunt, anno 1604. in congregatione die 28. april. Rosnaviae, sub praesidio senioris Thomae Schrötter in formam minorem contrahebantur, atque eaedem ad nostra tempora pro norma actionum atque gubernationis, subscriptione pastorum et ecclesiarum roboratae habentur. In regimine hujus fraternitatis id singulare prae omnibus comitatuum fraternitatibus observandum, quod post latam etiam de superintendentibus regni legem, per integrum seculi XVII. decursum, seniores a superintendentibus independentes habuerit, qui jure diplomatis comitis palatini supra adducti, praeter ordinationem ministrorum, quos plerumque Brizno-Bányam ad superintendentes mittere in usu fuit, singula jura superintendentis, articulis synodi solnensis praescripta, exercebant censumque cathedraticum tempore visitationis ab ecclesiis percipiebant. Hos independentes a superintendentibus seniores, votis ministrorum [delectos, habuit gömöriensis fraternitas : Anno 1602. Thomam Schrötter, pastorem rosnaviensem. „ 1604. Sigismundum Piczelium, pastorem dopschensem. „ 1607. Georgium Fabricium, pastorem Jolsvae. „ 1608. Venceslaum Astronomy, pastorem Alsó-Szlanae. „ 1610. Iterum Fabricium. „ 1612. Petrum Sexti, pastorem csetnekiensem. „ 1620. Iterum Fabricium jolsvensem. „ 1632. Jacobum Kottay, pastorem baloghensem.