Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

I. Comitatus gömöriensis - Pars generalis

5 populo sibi concredito. His initiis subordinations iterum anno 1585. per illustrissimum Julium ab Herberstein praetectum muranyensem publice approbatis, firmata fuit religionis libertas, quae ad finem seculi sexti et decimi, protegentibus eandem praefectis bellicis ar­cis Murány, constans permanebat in hujus comitatus parte superi­ori. Vallis csetnekiensis quae ecclesiae calvinianorum doctrinae sensum adamabant, quoad illustrissimus dominus Stephanus Cset- neky, anno 1590. consistorii arcis muranyensis articulos subscri­psisset, et quidem cum singulis in suo dominio habitantibus eccle­siarum pastoribus, conjunctio talis ut stabilis permaneat, adoptata est per gömörienses evangelicos confessio V. liberarum regiarum civitatum, olim Ferdinando I. regi exhibita, quam utraque vallis, murányensis et csetnekiensis, subscriptione anno 1594. suam effi­ciebat crescebatque communione pacis ad invidiam malorum. Fato infelici per decursum seculi XVII. etiam comitatus hic gemebat sub tributo turcico; ecclesiae autem in religionis exercitio utebantur summa pace, legibus regni anno 1606. attributa evangelicis. Ful­ciebant praesertim ecclesias, quarum numerus, inductis in filiales pastoribus, facile accrevit, successores praenobiles Csetnekiani in dominio vallis illius, maxime Bakosiani, in valle Murány ab initiis dicti seculi illustrissimus Georgius Széchy, supremus comitatus co­mes, et consors ejus Maria Homonnay, atque filia Maria, quoad membrum evangelicae ecclesiae fuit, aliique, quos in suis dabimus ecclesiis. Meruit porro de felicitate harum ecclesiarum et magnifi­cus dominus Georgius Thurzo, regni Hungáriáé palatinus, qui au­ctoritate regni legum ecclesias comitatus hujus earumque pastore» potestate eligendi proprium superintendentem donaverat hoc di­plomate : Nos comes Georgius Thurzo de Bethlemfalva, regni Hungá­riáé palatinus, judex cumanorum, necnon de Arva perpetuus, ejus- que comitatus supremus comes , serenissimi principis ac domini domini Matthiae II., dei gratia Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae, Sla- voniae etc. regis, designati in regem Bohemiae, archiducis Austriae, ducis Burgundiáé, inarchionis Moraviae, comiti s Tyrolis etc. consi­liarius ac per Hungáriám locumtenens-, memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit, universis, quod requisiverunt nos debita cum instantia reverendi domini Georgius Fabricius, pastor alnoviensis, et Petrus Sextius, pastor csetnekien-

Next

/
Thumbnails
Contents