Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.
I. Comitatus gömöriensis - Pars generalis
COMITATIS GÖMÖRIENSIS. PARS GENERALIS. §. 1. Quod primum operis hujus locum comitatus gömöriensis ecclesiarum fata occupent, dandum id fuit honori, quo provinciae, quam inhabitamus, obstringimur Nihil ea re detractum volumus aliis comitatibus, dignitate etiam in regno et amplitudine ecclesiarum majoribus ; id potius in continuatione quoque laboris inviti sequemur, ut illos subnectamus prius, ex quibus ocyus, virorum promtitudine documentis et recognitione in coeptis sublevabimur. Noster comitatus inter eos censendus est, qui post tempora reformationis perpetuis belli adversitatibus affligebantur; conservavit tamen prae aliis studio seniorum ministerii, aetatis superioris, omnia ecclesiastica protocolla, quorum potissimum auxilio institutum praesens deduce- . tur brevissime. Postquam anno 1520. in regno Hungáriáé bulla Leonis X., pontificis romani, contra Lutherum ejusque sectatores publicata fuisset; excitata sunt et in hoc comitatu plerorumque desideria ad cognitionem illius doctrinae. Tacite atque intra privatos parietes, lectione librorum, crescebat renovata evangelii religio; mox circa annum 1530. aderant et illius praecones. Ex his super- est memoria Andreae Fischer ac Georgii Levdischer. Ille pulsus Scepusio, subintrabat Rosnaviam adlaborabatque studiose, civibus notitiam doctrinae, quam obscure solum conceperant, communicare. Magnificus dominus Franciscus Bebek incitatus, novum praeconem captum, Krasznahorkam carceribus claudit, imo praecipitatum, ex rupibus ex ora hac pepulit. Succedebat Fischero in opere meliora edoctus Levdischer, antea leutshoviensis capellanus, postea Vratislaviae lutheránus factus, qui itidem Rosnaviae et in locis vicinis, optimo cum successu perfecisset reformationem, nisi authoritate ejusdem Bebe1* I