Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

IV. Comitatus trenchiniensis - Parsgeneralis

98 tissima. Et quis persecutionis anni 1733. per dominum Ladislaum Mattyasovszky in Lednicz, Puchó, Lúka, Lisza, Láz et aliis locis comitatus hujus sine lacrymis reminiscitur? Singulas tales divexa- tiones*), quae saepius intimatorum regiorum interpretatione dubia inductae fuerant, mandato tolerantiali, his abrogatis, subticemus jam, laudando deum, qui Josephum II. augustum in solatia addictis­simorum trenchiniensium etiam, implevit clementia, qua donati, in novis oratoriis, in precibus pro augusto permanent, in aeternum! §. 4. Primis reformationis annis non statim licuit reformatori­bus omni dominationi romano-catholici cleri, quod reges vi legum dominantis religionis nolebant, se subtrahere; quare subesse episco­porum et archidiaconorum jurisdictioni nitriensi et hos oportuit, salvo tamen permanente religionis usu atque cum eodem connexis singulis ceremoniis et consvetudinibus. Nostri parochi e numero suorum candidatos deligebant tres, hos repraesentando petebant, unus ab archidiacono romano catholico constituatur vicearchidiaco- nus ex illis, pleno jure dirigendi fratrum coronam ; acceptis literis denominationis instituebant convocationem, in qua novus vices ge­rens fraternitati fide promittebat , se in religione repurgata cum fratribus concordem futurum, contra contubernii privilegia cum archidiacono nihil suscepturum seu praeter leges fraternitatis se ni­hil effectui daturum**). Erant autem contubernia fratrum seu fra­ternitates tres, quas, ut in regestris visitationum superintendenta- lium cum specificatione ecclesiarum occurrunt, exhibeo : *) Conf. Hist. univ. t y r n. Kazyi p. 265. de missione ledniczensi. **) Sub patrocinio summi patroni in partibus his eruditissimi hac ae­tate comitis Emerici Forgács omnes pastores ecclesiarum comitatus tren- chiniensis convenerant Trenchinii et leges numero 27. anno 1580. die 9. oct. sanciebant, ut legimus in protocollo superioris districtus antiquo p. 64. sqq.. Divisa fraternitate superioris et inferioris districtus ecclesiae suas accipie­bant auctas leges ; inferior quidem tractus anno 1590. mense jan. tales pu­blicabat ; superior autem anno 1600. 12. febr. in congregatione Bitschae ce­lebrata. His subscripti adsunt praeter pastores serie sua, comes Georgius Thurzó, N. Dersffy, Sigismundus Balassa, Moyses Szünyogh, Jeremias Pon- grácz, Theod. Szirmiensis, Joannes David de Szentpáter, Joannes Hra- bovszky, Franciscus Eszterházy. Pretium operae esset singulos hic adscri- bere, brevitas instituti tamen non admittit.

Next

/
Thumbnails
Contents