Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima - Caput II
91 celebrato, communibus suffragiis provincia Superintendentis ei fu- erit commendata. Hanc ille ita administravit, ut et conscientiae fecerit satis et nomen sibi comparaverit ad posteritatem. An. 1635 sub titulo Superintendentis conscripsit Epigramma in Compendium Leonhardi Hutteri, a successore ejus Stephano Lethenyei*) civitate hungarica donatum. Finem vivendi **) tanto lubentius fecit, quanto certior erat, se relinquere posteritati filios, studia meritaque patris magna animi contentione aemulaturos. Stephanus Lethenyei. Uti ipse in Diatyposi sua mortuo Michaeli Zvonarits dedicata confitetur, patria Csasztiensis fuit ') et confirmatis feliciter studiis, procedente tempore 2) ecclesiae CsepregiensisPastor ***) Quanta cum dexteritate sacris hic fuerit operatus, vel hinc condiscas velim, quod an. 1635. 3) Ministerii Senior atque Superin*) Stephanus Lethenyei ante an. 1650. Superintendens esse nequibat: in Agendis enim Hungaricis Samariae 1650. impressis post Greg. Musay Superintendentem subscripsit qua Senior. Ergo provinciam Superintenden- talem prior gessit Musay Lethenyeo. Ergo Lethenyeus si quando Superintendens fuit, post Musayum fuit, vel si ante Musayum fuit, tempore Superin- tendenturae Musayanae ad dignitatem Senioratus degradatus fuit, quod incredibile (Más valakinekjegyzete). **) An. 1642. die 20. Jul. vixit adhuc et visitavit ecclesiam et templum Szecseniense a Magn. Joh. Török de Telekes et uxore ejus Margaretha Pethö aedificatum. K.B. 1646. mortuus est (Másvalakinekjegyz et e. 1) Fuisse Lethenyeinum patria Csasztiensem in Diatyposi vitae Zvona- ritsianae plane non comparet. 2) Erat vero Lethenyeinus primum Gymnasiarcha Sárváriensis. Vid. Emerici Zvonarits Locos Theologicos Haffenrefferi Hungaricos, ubi applausum dedit 1614. ***) Anno 1617. Pastor in Lövő ; an. 1650. Pastor Saxopolitanus i. e. Hegykő. (Oamauf jegyzete.) 3. Imo vero Letenyeius erat jam tum an. 1628. Senior. Ita enim in parte II. Postillae Mich. Zvonarits Hung., quae 1628. prodiit, post praefationem in nrioaqiatvrjaev latina ad Ministros ecclesiarum Hung. Augustanae Confessioni addictos scribit: per Steph. Lethenyeinum Superioris ecclesiae Csepre- giensis Praedicatorem et vicinarum hungaricarum Seniorem.