Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Caput II

88 Michael Zvonarits. Scholion Rev. Pauli Major, Patroni mei venerandi. Emericus Zvonarits fuit Pauli fSTádasdii et Csepregiensis templi superioris Pastor an. 1614., quo anno edidit hun- garice Locos Theologicos Haffenrefferi in 4. Prodiit liber in IV. Kereszturini ac. 1614. ex typographia Farkas Imre Applausum dederunt: Sármelléky Nagy Benedek, Közögi Schola Mester. Protestationem dederunt: Stephanus Klassekovich Superintendens. Daniel Tetheni. Basilius Temper. Michael Zvonarits. Gregorius Pithyraeus,Seniores Hinc patet an. 1614. Michaelem Zvonarits fuisse saltem Seniorem Sárvárini, postea vero Superintendentem. *) Mirari satis non possum, qui factum sit, quod Cl. Hajnoczius in Epistola- saepius laudata, qua Superintendentes Trans-Danubi- anos complexus est, magni hujus viri nullam prorsus injecerit mentionem, cum mihi exploratum sit, eum cum magna nominis sui commendatione hoc officio fuisse defunctum. Natus ille erat Sar- varini et studiis Csepregini, Comaromii et Strasae in Scepusio ope­ratus est. Dum ad revisendam patriam animum adjecisset, praeter omnem exspectationem suam Kereszturini scholae Rector constitu­itur, ubi tanta cum diligentia versatus est, ut Szakonii primum, dein post annos duos Czenkini integro novennio praefuerit sacris. Hinc ad Sárvárienses **) devocatus, ita sacra illa officii admini- stratione inclaruit, ut post tristem illam Brunczvikii defectionem Superintendens quoque fuerit constitutus a). De eruditione et in­*) Michaelis Zvonarits mentionem habes etiam apud Czvittingerum (Más valakinek jegyzete.) **) Michael Zvonarits an. 1614. Sárvárii existehs erat Senior. Vid. Haf­fenrefferi Locos Theologicos hungarice ah Emerico Zvonarits editos, ubi Michael qua Senior subscribit (Más valakinek jegyzete). a) Hanc in rem consuli debet succincta Diatyposis vitae Michaelis Zvo­narits, metris poeticis per Steph. Lethenyei Ministrum Csepregiensem con­cinnata, ubi inter reliqua confitetur : Postea Sárvárii docuit mysteria Christi, Et Superintendens ipse creatur eo.

Next

/
Thumbnails
Contents