Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Caput II

84 Hunc Lampius in Historia Eccl. Reformatae p. 568. uti et priores suis aecenset, sed quod ostendam, mala, fide. Nam etsi Petrus Bor­nemisza Crypto-Calvinismi fuerit suspectus : tamen puritatem do­ctrinae Evangelicae peculiari scripto tuitus est et se ab impacto sibi crimine egregie vindicavit a). Quod Siboltium attinet, libellus ejus de Lucta Spirituali an. 1584. sermone Hungarico editus pro eodem loquatur, in quo Tentatione 2. dogma illud de particulari gratia divina rejicit; Tentatione 3. nos omnes natura filios irae esse docet; Tentatione 5. perditionis causam non Deo, sed homini adscribit et nos absolute et imperscrutabili Dei voluntate damnari negat b), ut plura hac vice non adscribam. Hi sunt, quos ad clas­sem Superintendentum Evangelieorum ante Synodum Csepregien- sem referri posse existimavi. Caput II d e Superintendentibus post Synodum Csepregi­ensem. Cum in tanto documentorum publicorum defectu de Superin­tendentibus trans Istrum pro dignitate commentari non licuit, ma­lui posteritatis gratia brevem eorum Syllabum conscribere et quae olim in Adversaria mea retuleram, litterato orbi Hungarico com­municare, quam culpa mea pati, ut injuria temporum tam devota rei Evangelicae nomina intercidant. Si quis Syllabum hunc nostrum cum tempore amplificaverit, non tantum non invidebo, sed etiam prolixe gratulabor. Quod ergo Superintendentes istos adtinet, prin­cipe huc loco referendus est a) Testis est hujus Hajnoczius in Adnotationibus ad Epistolam sub signo b. b) Haec me Perq. Eev. Paulus Major condocuit, qui et libellum Sibolti- anum possidet et eum cum adcuratione et studio perlectum ab ea suspi­cione vindicavit.

Next

/
Thumbnails
Contents