Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Praefatio ad Lectorem

Praefatio ad Lectorem. Dum inter tacitos Musarum recessus saepenumero cogita­rem , qua ratione illustre magnorum virorum nomen ab ingrata oblivione vindicari queat, in eam veniebam sententiam, vix hoc ipsum fieri posse commodius, quam si praeclara eorum merita ad gratam beneficiorumque memorem posteritatem procul odio et assentatione perscribantur. Idem enim haud incogitate existima­bat Horatius, dum scriberet: Dignum laude virum musa vetat mori, et nulla non aetas diligentissime observabat, ne clarorum viro­rum memoriam, annis tacite senescentibus, culpa sua aboleri pa­tiatur. Hinc piae antiquitati in more fuit, doctorum virorum me­moriam statuis publicis et imaginibus, quae in Bibliothecis collo­cabantur , commendare posteritati a) et succedente demum tem­pore, in litteris referebatur, quicquid ad hanc rem, eruditorum judicio videbatur pertinere, quod prolixe satis ex catalogis scrip­torum ecclesiasticorum a Miraeo et Celeb. Fabricio collectis cog­nosci potest. Post felicem sacrorum emendationem non minus Galli, quam Angii et Batavi, et nullus non Germaniae populus in eo diligentissime elaboravit, ut quisque gentis suae decora pro eo, ac posset optime, describeret ad posteritatem. Imo erant non pauci, qui singularum Universitatum celebriores viros, eorumque vitam enarrarent b), alii, quod mirum videri poterat superstitibus a) Vid. Lipsii Syntagma de Bibliothecis Collectioni Maderianae inser­tum Cap. X. b) Conferri meretur in hanc rem Andreae Chanitii Commentatio, de Viris Eruditis Gedani ortis Vittemb. 1715. in IV. Schmal, Comment! 1

Next

/
Thumbnails
Contents