Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

72 Philippus Heutschius Cassoviehsium Pastor et Superintendens Várallyiae natus an. 1628. Pater ei obtigerat aeque Reverenda dignitate insignis Philippus Heutschius, coetus Germanici Váral- lyiensis in Scepusio Diaconus /;), mater autem Anna Ladoschia, filii sui longe amantissima. Parentes optimi nihil magis elabora­verunt, quam ut filium felici omine natum iis imbuerent artibus, quibus tenerior aetas ex praescripto ordinis imbui solet. Hinc eum primis pueritiae statim annis in schola patria Danieli Sculteti eru­diendum tradiderunt, quem procedente tempore Daniel Pesshovius 1658. Magister factus fuit, primum Olassini vivente patre Diaconus, dein Kapusztafalvae an. 1668. Pastor et certamine litterario cum M. Daniele Kleschio non ignotus. Samuel Güntherus Leutschoviensis, primum in patria an. 1693. Conrector, dein mortuo CI. Melchio Rothio Rector, et postremo Rev. Ephraimi Kretschmeri in Ministerio an. 1706. successor. Kleinii plu- res sunt, quam quis existimare queat. Clemens Klein sub initium superi­oris seculi Igloviensis Diaconus et filius ejusdem nominis, primum in Monte Georgii Rector, dein in Villa Michaelis circa an. 1623. Pastor. Hujus filius Michael Klein an. 1646. ex Academia Regiomontana redux fit sequente anno Felkensis Diaconus et post Megalomnicensis Pastor. Bartholomaeus Klein Leibicensis confirmatis Wittembergae studiis an. 1660. redux post annum in Schtoos Minister factus est. Valentinus Klein Olassini an. 1643. natus continuis 14. annis Eperjesini sub M. Joh. Bayero et M. Isaaco Zabanio, et ingruente persecutione in Transilvania Cibinii sub M.-Johanne Pabritio et Zabanio docentibus ibi exulibus annis 9. studuit. Requiescente demum patria in Villa Palmarum 1683. Minister fuit constitutus, ut Bartholomaeum Klein Cibiniensem, Michaelem oliin Bartphensem Diaconum, jam Cremnici- ensem Pastorem et Johannem Cassoviensem Ministrum, Dei munere super­stites, et cum prolixa utilitate in vinea Domini laborantes, hac vice taceam. Greebios quod concernit, praeter Martinum primum in schola Kesmarkiensi Praeceptorem, dein circa an. 1650. Menhardivillensium Ministrum, memo­randus mihi est M. Thomas Greeb aeque Bellensis, qui confirmatis aeque Dorschaeo studiis an. 1653. in patriam rediit et anno sequente Bierbronnen- sium Minister, atque procedente tempore Kesmarkiensium Pastor fuit con­stitutus. Num hic post toleratum fortiter exilium Vratislayiae obierit, ut Trusius adnotat, non definio. b) Philippus Heutschius Senior Hunnisvilla Scepusius studuit ut plu­rimum Leutschoviae, dein in Austrian! et Bohemiam transiit et in Civi­tate Tábor Baccalaureo Georgio Taciturno Praeceptore usus est. Hinc in patriam redux in diversis apud Scepusienses scholis et vel maxime Vá- rallyiensi praefuit, ibidemque Diaconus factus est. Hinc adTopschenses voca­tus, rebus bene gestis an. 1657. finem vivendi fecit, relicta Topschae, quae hucdum superest, posteritate.

Next

/
Thumbnails
Contents