Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO IV. - CAPUT I.

336 confoederatorum adsignaverant evangelicis, iterum mandato regio adempta sunt, quod etiam jussu Caroli VI., antequam rex Hungáriáé fuisset *), in conciliandis sibi hungarorum animis magnus heros Pál- fyus diligentissime, etsi cum exstanti jactura ecclesiarum nostrarum exequutus est. In hanc rem merito conferri meretur scriptum perele­gans : Gloriosa in servitiorum domus austriacae et negotiorum totius gentis hungaricae emolumentum per exce 11. comitem Johannem Pá 1 fy de Erdőd etc. facta pacificationis seu conventionis szath marién- sis exoperatio. Scriptum uti rarius, ita ad hanc rem, propter di­versas diversorum litteras, magni momenti, quod tamen hic percensere prolixius opus non est, cum majori ex parte res civiles complectatur. §. 8­Etsi multi sint, qui bellum Rákóczyanum aequitati nou re­spondisse arbitrentur, cum cives et subditi summis imperantibus non debeant resistere, Rom. XIII. 2.: pertinet tamen hoc ad of­ficium principis christiani, civium suorum libertatem conscientia­rum tueri, cum absque illa civitas tranquilla esse non possit, uti ex vero judicavit D. Adamus Rechenbergius in Dissertatio­nibus historico-politicis part. II. dissert. XV. et XXL pag. 406., 657.. Regnum Hungáriáé liberum ad an. 1687. libere eligebat regem. Primus hoc anno rex hereditarius Josephus I. a Georgio Széchenyi, archiepiscopo strigoniensi, sacro diademate insigniebatur. Uti igitur hungari libere eligebant regem, ita rex jurejurando spondebat, se omnia jura et libertates, sive regionis sive religionis, sancte et inviolate serva­turum. Hoc cum observatum non fuisset, sed libertates regionis non mi­nus, quam religionis violari permitterentur: fieri non potuit, quin post multa, frustra quaesita remedia immedicabile vulnus ense rescinden­dum esse existimaretur. Hoc quidem privati et mere subditi facere non debent, ne ordinationi divinae resistere videantur, Rom. XIII. 3.; sed si sint, qui in partem curarum veniant, ut status imperii et principes regnorum, et jus suum violari advertant, exemplo Machabaeorum 1. Mach. I. et III. jus suum armis tueri possunt, uti censet Königius C a- suum catecheticorum part. I. pag. 44.. Hinc uti bella defensi■ va, conservandae libertatis causa mota, omnium gentium consensu licita *) Daxnernél: fieret.

Next

/
Thumbnails
Contents