Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT IV.

151 Id saepe saepius factum esse certius est, quam ut multis exemplis debeat illustrari. Hoc enim a pontifice romano, Gregorio XIII., didicerunt, qui an. 1579. die 8. Jan. ven. clero indulsit, „ut scripta veterum et re- centiorum.ubi potestati pontificiae adversantur, vel eidem non consentiunt, non subscribunt, non adsurgunt, continuo vel interpolare, vel penitus reji­cere potestatem habeant“, qua licentia non tri ntum antehac usi sunt, quod tot et tanti indices expurgator», in libros veterum injurii, testantur; sed etiam in patria nostra Hungária saepe numero non obscura ejus dederunt documenta. De Kolonicsio, qui mandata Leopoldi M. imperatoris immutare solebat, in posterum dicetur. In comitiis posoniensibus an. 1715. cele­bratis, etsi articulus in negotio religionis coram statibus et ordinibus re­gni conditus et non tantum in inferiori, sed etiam superiori tabula publice lectus et admissus fuerit : tamen demum praesertim a tabula superiore, non sine praejudicio reliquorum, ipsis insciis correctus fuit. Nam praeter quam quod omissa sint verba resolutionis regiae „trium receptarum in regno religionum“; etiam verba: „ne domini terrestres sub praetextu clausulae, salvo jure dominorum terrestrium, jure suo abutantur“ expuncta sunt. Praeterea omissa fuit sequens clausula: „idcirco status quoque et ordines ad mentem paternae suae majestatis resolutionis pro renovatis declarant.“ Hoc cognito supplicarunt quidem augustanae et helveticae confessioni addicti cum omni humilitate augustissimo condam impera­tori Caroio VI., sed nihil impetrarunt amplius, quam quod commissio pesthiensis, de qua in posterum erit dicendi locus, ordinata fuerit, ut omnes querelas, in negotio religionis enatas, publica regis autoritate dis­putaret, per ipsum regem definiendas. Sed parum admodum solatii pro- testantes hac etiam in parte consequuti sunt, dum mandata regia eadem ratione interpolarentur. Nam dum ven. clerus tempore commissionis in replica sua, uti vocatur, nostris opposita, articulum 30. anni 1715. re­citaret, data opera duos, ut loquuntur, substantiales voculas intermisit, dum scriberet, articulos an. 1681. et 1687. in sensu hactenus declarato esse intelligendos, cum tamen articulus expressissine dicat: „Caesareo- regiam majestatem praediatorum annorum articulos in genuino suo sen­su censuisse conservandos, adeoque pro renovatis et confirmatis haben­dos.“ Hinc arbitrare de aequitate hominum, qui clandestinis adversus protestantes consiliis dudum eam interverterunt. Si recentiora velimus consectari exempla, praesto sunt. Postquam elem. regina Mari-a Theresia benignam illam resolutionem Carolinam peculiari diplomate 24. Dec. an. 1742. confirmasse^ nec ministri evangelici eperjenses in civitatem ad

Next

/
Thumbnails
Contents