Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima
30 Duboviensem cum Briznensi commutavit et quicquid erat officii, longo rerum usu praeparatus, magna cum dexteritate administravit. Hoc certe ei in laudem scribi debet, quod in definiendis casibus multo fuerit felicissimus. Hinc an. 1626. ex sententia Sigismundi Báthory per Georg. Fabritium Alnoviensem Pastorem et Yen. Contubernii Gőmöriensis Seniorem evocatus, controversiam Rev. Leon- hardi Kellő Gőmöriensis Ministri, homicidii accusati, cum reliquis Yen. Fraternitatum Senioribus c) eo nomine convocatis, pro sua prudentia ita revidit, ut cognoverint omnes, eum fuisse et veritatis et Ministerii longe studiosissimum. Si quis, Sextius profecto noster auditoribus suis carus fuit et acceptus, quod vel hoc argumento facile conjici potest, quod Oláhpatakienses an. 1615. vocationem ei ad dies vitae porrexissent d) et quo destinationes eorum pondus habeant, multis precibus apud Ven. Contubernium Gömöriense obtinere voluissent. Non alias in eum Briznenses propendebant, eo nomine ut quamplurimum infelices, quod utilissimo Ministerio ejus diutius frui non potuerint. Postquam enim ultra decennium officio Superintendentis prolixa cum utilitate fuisset defunctus, disposito prius ad beate moriendum animo, an. 1634. vitam cum morte commutavit et solenni funere elatus proemia fidelibus Ministris promissa in pace praestolatur, cum Petro Sextio primum Neosoliensi, dein an. 1684. Briznensi Pastore non confundendus. Noster enim jam in Domino obierat, cum Petrus ille Sextius apud Neosolienses claruisset. Deus Coetui Evangelico plures in posterum Sextios clementer largiatur. c) Intererant Conventui in negotio Rev. Leonhardi Kellő Ministri Gö- möriensis ibidem an. 1637. mortui, praeter Yen. Superintendentem Petrum Sextium, Rev. Johannes Kalinkius, Pastor Radvanensis et Contubernii Soli- ensis Senior; Rev. Samuel Severini Pastor Nyustensis et Rev. Job. Szmrtni- kius Pastor Klenoczensis. Ex Reformatis adfuit Joh. Vajda Minister Pelsö* cziensis, a Benedicto Szegedi Seniore suo, Pastore Szent Petrino missus. d) Erat hoc seculo XVI. et sub initium seculi superioris in more, ut Ministri quoque Lutherano-Evangelici quotannis circa diem Georgii in fastis Sacrum ecclesiis valedicere tenerentur, ex arbitrio auditorum, si iis ita videretur, dimittendi, vel ad ulteriora officia ecclesiae praestanda retinendi: hoc etsi non sine ratione a majoribus nostris sublatum sit, cum inde nonnisi confusiones orirentur et absque despectu Ministerii esse non potuerit, tamen oportebat Sextium nostrum acceptum fuisse auditoribus, cum ad finem vitae, uti tunc erant tempora, ab ore ejus pendere voluerint.