Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT I.

127 quem sub Johanne de Zápolya passus est, perscripserunt ad posterlta tem, de viennensi nihil me unquam legisse ingenue confiteor. *) Ex carceribus liberatus in partibus inferioribus se continebat et ubi se da­bat occasio, Calvini dogmata disseminabat, vir non indoctus, sed vanus et inconstans. Hic Matthias Dévay, quem Tsétsius 1. cit. perpe­ram Matthaeum adpellat, primus fuit controversiae sacramentariae in Hungária autor. Ita enim celeb. Boernerus, medicinae apud vitember- genses doctor, in epistola dar. Paulo Fabri, neosoliensi, an. 1556. ad prolixam studiorum ejus commendationem inscripta, ex libro vitem- bergensium memoriali adnotavit: „Ex antiquis temporibus spectant huc, si recte sentiam, Martinus Cyriaci, qui primus omnium ex Hun­gária Lutheri fuit auditor, rectore magnif. Philippo Melanchthone an. 1522. in album'academicum inscriptus; Dionysius Lincius, pannonius; Balthas. Gleba, budensis , Stephanus Kopacius, in patriam redux ec­clesiae Albae Juliae, an. vero 1547. rivulensi, 1549. patakiensi regen­dae praefectus ; Andreas Batizius ; Emericus Ozoreus et Matthias Dó- vay, quos omnes purioris doctrinae in ecclesiis hungaricis instauratores, ultimum vero eorum, Dévayum, primum controversiae sacramentariae ibidem excitatae auctorem fuisse, memoriae proditum est,“ quod alio­rum etiam testimoniis confirmat. Plura de vago et inconstante homine, a veritate evangelica devio, non habeo dicere. Schedae enim ejus ad fratres missae omnibus eruditis hungaris uti non visae, ita su­spectae sunt. Caspar Pilcius, dopschensis **) et marcivillanae ecclesiae in Scepusio minister, postquam procurandis sacris in oppido Sáros admo­tus fuisset, quamvis vivente Rubero, superiorum partium Hungáriáé generali capitaneo, heroe in defendendis limitibus regni et veritate evan­gelica insigni, cujus beneficiis et vitembergae sustentatus et Brigae in ministrum ordinatus fuit, nihil fuerit ausus: eo tamen mortuo et vix sepulto turbavit ecclesias et inter alia edidit ad mentem Calvini Re­gulas sive Theses quasdam, quas bartphenses Martinus Wagne- rus, Thomas Fabri et Severinus Sculteti an. 1586. sub titulo: Exa­men regularum Casp. P ilcii promte non minus, quam solide refutarunt. Hic dum iterum Assertorem regularum suarum *) Bécsi fogságát aKözhasznú ism. tára és Gr e s ch i ch t e der e v a n g. Kir ch e in Un g ar n st. is, imént idézett helyeken, említik. **) Bartholomaeides: Memoria Ungarorum st. 59. 1. indo­kolva tagadja, hogy Pilcius dobsinai pap volt volna.

Next

/
Thumbnails
Contents