Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima
28 atur **). Virum fuisse eruditum et ad res cum auctoritate gerendas idoneum, vel hinc condiscas, quod tam amplissimis conditionibus fuerit admotus. Eo nomine infelix existimabatur, quod continuis lucubrationibus morbos sibi attraxerit ita periculosos, ut omnem fere medicorum opem eluderent. Quamprimum enim post collatos sibi ordines ex I. Comitatu Thurocziensi rediisset, intensissimis doloribus colicis divexatus fuit adeo, ut nullam amplius spem ulterioris vitae sibi polliceri auderet, quamvis medicus Leutschovi- ensis et Anabaptisticus quidam omnem impenderint operam, qnam ad redintegrandam ei valetudinem pertinere existimabant. Erat enim vir'excellentissimorum donorum, sed sui multo amantissimus, quod ex litteris Andreae Carbonarii b), quae apud me sunt, demonstrari potest. Sustentabat utcunque debile corpusculum, usquedum an. 1622.*) saeviente lue contagiosa finem vivendi facere cogeretur c). Dici non potest, quam multi acerbe doluerint spem felicissimae directionis, quam Melchior pro sua prudentia indubie polliceri videbatur, praeter omnem exspectationem decollatam fuisse. Inter tot tantasque afflictiones hoc eum vel maxime erigebat, quod **) Anno 1621. die "21. Jan. in Congressu Vetusoliensi petiit locum in Ven. Contubernio Zoliensi et obtinuitAn. 1621 die 5.Sept. inteifuit exequiis Isaaci Abruhamides, cum M. Joanne Hodikio in templo Praepositurae Scepusiensis, et 6. Sept. cum M. Job Ho- dikio ordinavit Nicolaum Fidicinem, Hectorem scholae Galgocziensis, in Pastorem Galgoeziensem (Gamauf jegyzetei). 6) Andreas Carbonarius fuit Martinopolitanus Pastor et Ven. Contubernii Thurocziensis Senior, qui die 9. Maii anno 1622. peculiaribus litteris Eev. Fratres hortatus est, ut pro Domino Superintendente aegerrime constituto Deum deprecentur, ct addit inter alia, quae sequuntur : In hanc scholam crucis procul dubio Deus eum vocavit, ut in tanto officio humilior efficeretur nec excellentia donorum supra modum efferretur. *) Anno 1622. die 6. Jan. intererat exequiis Emerici Thurzo dixitque slavicum sermonem in templo arcis Arva. Vid. Gymnas, p. 15. 1622. 19. Jan. visitavit coetum Szucsanensem. Yide Protocollum Visitat, p. 82. (Más valakinek jegyzetei). c) In Diario Thomae Dorothicii Pastoris primum Rosenbergensis et deinde Zaskoviensis haec invenio: An. 1622, 19. Sept. Clar. et Doctiss. Vir Dominus Melchior Eohaczius Martinop. Pastor Ecclesiae Briznensis, et Superintendens Ecclesiarum Sofien., Thurocz., Neograd. vitam cum morte commutavit. Andreas vero Turius adjecit: eum anno et die eodem circa 1. horam po- meridianam, peste mortuum et 21. sepultum fuisse.