Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO II. - CAPUT IX..
120 praeterea durantibus praeteritis motibus nonnulli aeque factiosi conventiculum quodpiam praetensive synodale celebrare ibidemque regnum in diversas dioeceses partiri, varios honores et dignitatum sibi minime competentium titulos adsciscere, nonnulla contra romano-catholicos ritus sancire et statuere et per regnum passim divulgare et exercere non sint veriti: idcirco de benigna suae majestatis voluntate et annuentia decretum est, ut ejusmodi acta, facta et conclusa una cura sigillo occasione ejusdem conventiculi noviter fabricato , pro cassatis, annihilatis et mortificatis in totum et in perpetuum teneantur et habeantur.“ Vid. Articuli comitiorum posoniensium an. 1715. pag. 28., qui additi sunt Corpori juris hungarici editionis tyrna- viensis an. 1696. in fol.. Hoc mihi in hoc conventu visum est utquam- plurimum memorabile, quod invalescentem eo tempore in Hungária pie- tismum ita dictum communi sententia condemuarint. Hujus quidem in actis et constitutionibus nulla fit mentio: superest tamen separatus, et quidem impressus articulus, paucis cognitus, quem uti ipse ego possideo, ita, ut sciant posteri, hic bona fide adscribo : „Articulus separatus, praemissis ad deum devotis precibus, antequam ad ceremonia- lia progressus fieret, conditus. „Tota nostra synodus sacra rosenbergensis libros symbolicos nostrae ecclesiae, nempe Augustanam confessionem invariatam, Apológiám ejus, Articulos sinalcaldicos, Catechismum beati Lutheri minorem et majorem ac Formulam concordiae in specie sic dictam adprobat omnesque haereses et sectas ibi damnatas damnat et ex ecclesiis evan- gelicis in Hungária proscribit in aeternum, cumprimis vero et in specie pietismum cum omnibus partibus ejus.“ Occasionem condendo huic articulo dederant duumviri pietismi suspecti, M. Johannes Burius, ecclesiae novisoliensis et Adamus Mittuch, bazingensis ministri. Quamprimum enim dominus superintendens Daniel Krmann, consentientibus collegis suis, articulum hunc in calamum dictasset, adsurgit Burius et synodum monet, ut caute agat, nec pietismum damnando doctrinam Arndii et Speneri damnet, et illos, qui eos sequuntur. Huic non sine commotione animi adstitit rev. Adamus Mittuch et solenniter protestatus est, ne temere et proletarie damnetur eadem doctrina, alias, si id futurum est, habituram sacram synodum rem non cum illis, qui doctrinam hanc sequuntur, sed cum serenissimo rege Borussiae. Hoc audito ven. Kr- mannus communi nomine protestatus est et rev. Mittuch in lacrymas