Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

21 Martii an. 1642. a M. Gregorio Lani Superintendente fratre suo inauguratus fuit. Hoc dolebant Banovicenses, quod tam caro et fi­deli pastore carere in posterum habuerint necesse. Postquam enim Superintendens renunciatus fuisset, ad regendam ecclesiam Tren- chiniensem translatus est. Hic inter tot tantosque labores, quibus utriusve officii sedula procuratione distinebatur, magna omnium adprobatione edidit librum multo elegantissimum Illust. C. Casparo Illyésházy dedicatum sub titulo : Pseudo-Spiritus Posoniensis, cui accessit Dissipatio Luciferi contra Thomam Belavium d), ut vel ex libris ejus, qui supersunt, aestimare liceat, quam egregie utroque officio fuerit defunctus. In uxorem adseiverat sibi Yen. Jacobi Sple­nii Pastoris Kosembergensis filiam Magdalenam, ex qua ei filius Zacharias natus fuit e). Doluerunt profecto non pauci, quibus ille propius innotuerat, eum officio Superintendentis brevi admodum tempore praefuisse. Vix enim triennium abierat, anno 1645 ultimo die festo Paschali beate in Domino obdormivit. Illustrissimus C. Casparus Illyésházy virum hunc etiam post fata sibi carum, non tantum solenni funere Dominica Misericordias eferri curavit; sed etiam ipse cum universa domo illustri sua, potioribus Nobilibus et toto Yen. Contubernio Trencbiniensi deductioni funeris interfuit. De vita Zachariae, quam pietas, modestia et candor ut quampluri- mum commendabant, vel hinc arbitreris, quod Joachimus Kalin- kius Iilaviensium Pastor, sacer pro rostris funebribus orator, ex verbis Salvatoris: Ecce vere Israelita iste, in quo non est dolus Joh. 1, 48. docte non minus, quam ex vero peroraverit, eumque tamquam genuinum inculpatae vitae exemplar toti, quaqua late patebat, Ministerio commendaverit, dignum immortalitate nomen, nulla unquam ratione oblitterandum. d) Prodiit liber hic multo utilissimus Trenchinii An. 1613. e) Hic Zacharias Lani Superintendentis nostri filius , ultimus fuit scholae Banovicensis Rector, qui cum Verbi divini Ministris et reliquis scho­lae civibus armata manu exturbatus scenam scholae hujus clausit, nec ullum unquam tempus eam Evangelicis amplius reseravit. Dum egrederentur, ju­ventus hymnum : Dominus me regit etc. decantabat et populus copiosis la- crymis euntes comitabatur, Ministri vero non minus suos, quam civium ani mos verbo Christi: beati estis, quando odio vos habebunt homines, confir­marunt.

Next

/
Thumbnails
Contents