Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - CLASSIS IV.

31 CLASSIS IV. DE SCRIPTORIBUS EXTERIS, et quidem I. TRANSYLVANIS. Uti vicinissimi nobis sunt transylvani et religionis evange- licae tenacissimi: ita aequum est, ut principe loco ex iis percen­seam viros, qui de fatis ecclesiae lutherano-evangelicae quidpiam perscripserunt ad posteritatem. In bis claruerunt vel maxime : 1. M. Georgius Hanerus schaesburgo transylvanus , pastor, quantum scio, primum mediensis, dein superintendens apud suos dignis­simus. Hic luci publicae exposuit Historiam ecclesiarum tran- sylv anicarum, quae prodiit Lipsiae et Francofurti an. 1694. in 12.. Hunc laudavit cl. condam Mich. Rotarides in Lineamentis hist. Hung. litt. p. 49. et eruditissimus civis ejus Martinus Schmei- tzelius in D i s s e r t a t i o n e epistolica p. 8. hoc ex animo opta­vit, ut Historia Haneri novis accessionibus aucta recudatur. Profecto tanti eam aestimavit Schmeitzelius, ut magnam ejus partem Disser­tationi suae epistolicae intulerit, quod lectori utrumque opus collaturo facile innotescet. 2. Martians SchmeitzeJius corona-transylvanus saxo. Hic praeter multa alia edidit Dissertationem epistolicam ad celeb. Ernestum Salam. Cyprianum de statu eccle­siae 1 u the r anorum i n T r a n s y 1 v a n i a , quae prodiit Jenae an. 1722. in IV., dum ampliss. facultatis philosophicae jenensis adjuncti dignitatem tueretur. Scriptum est perutile et ad pernoscendas res eccle­siasticas hungarico-transylvanicas pernecessarium. Conf. potest Colle­gium ejus manuscriptum historiae hungaricae, inprirais liber VII. ecclesiasticus. 3. StephanusKatona Geleianus, superintendens in Transyl­vania calvinianus, qui edidit Praeconium evangelicum in fol., in cujus praefatione de rebus ad reformationem ecclesiarum hunga- ricarum pertinentibus commentatus est. II. GERMANIS. 1. Leonhardus Hutterus in Concordiaconcorde Fran­cofurti et Lipsiae an. 1690. in IV. edita, ubi a pag. 1381. ad 1416- res hungaricas complexus est.

Next

/
Thumbnails
Contents