Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - PROLEGOMENA - CLASSIS I.

20 Burio videri potest Czwittingerus in Specimine Hungáriáé litt, p. 94. et Mich. Rotarides in Lineamentis p. 188. sq.. 3. Danielis Krmanni, pastoris mijaviensis et vicinorum comi­tatuum superintendentis Historia ecclesiastica. Hanc. cl. con­dam Rotarides opus ecclesiastico-scholasticum in Lineamentis suis pag. 189. non minus vastum, quam adcuratum adpellat, et pag. 198. prolixe deplorat; sed non est ita. Nam etsi adcurate elaboratum fuisse inficias ire nolim et eum multa documenta ad illustrandam rem evan- gelicam in Hungária pertinentia possedisse experiendo didicerim : tamen vastum non fuit, cum nonnisi ab an. 1525. ad an. 1602. decurrerit, quod manuscriptum, juxta cum aliis documentis, magno satis pretio re­demtum in bibliotheca b. Ambrosii superintendentis me semel atque iterum vidisse adhuc recordor. Uti igitur bonus Rotarides manuscri­ptum Krmanni ultra modum collaudat: ita Ambrosium pag. 198. Linea­mentorum, qua ingratum detentorem *) exagitat. Ego magno ilio viro, quod omnes sciunt, familiarissime usus sum: nunquam tamen legendi Krmanni Historiam potestatem nancisci potui. Vastum ergo Kr­manni opus non fuisse, iterum pronuncio. Magno et diuturno labore opus erat, si susceptus Krmanni labor in vastum opus increscere debuisset, quod hic indicasse nullius est famae dispendium. 4. Danielis Tureus Diarium rerum ecclesiastica­rum, de quo celeb. Schwartzius in praefatione Orationibus Du- d i t h i a n i s praemissa §. 4. pag. 24. consuli potest. 5. Conradi Sperfogel, senatoris leutschoviensis, itidem D i a- r i u m, cujus cum laude meminit laudatus Schwartzius 1. c. pag. 26. §. 6.. 6. Briccii Kokavini Diarium, jam aliorum quoque opera adauctum, quod ven. Martinus Lautsek, rerum ecclesiasticarum perstu­diosus, et ipse ego possideo **). Scriptum breve, sed elegans et ad pernoscendas res ecclesiasticas ut quam plurimum utile et ne­cessarium. 7. Gregorii Musay superintendentis, uti vocat, Regestum *) Doleschalnál . detentorem, melioris conscientiae oblitus, pessima fide exagitat. **) E pont Doleschalnál igy van: Diarium rerum in ecclesia evangelica gestarum ab an. 1562. ad an. 1705., quod possidet ven. Paulus Major, pastor csetnekiensis et ven. contubernii aug. evangelici gömöriensis, dum haec scribuntur, consenior, rerum talium stu­diosissimus , et, quod experientia didici, multo peritissimus.

Next

/
Thumbnails
Contents