Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

17 disciplinae ecclesiasticae multo studiosissimus et ad res cum utili­tate gerendas, longiori rerum usu, haud vulgariter exercitatus. Inde, ut cum ratione opinari licet, factum est, quod mortuo Sum. Ven. Elia Lani bic unus omnium dignus fuerit aestimatus, qui reli­quis titulo Superintendentis praeficiatur. Illustrissimus enim Comes Emericus Thurzo d), magni Herois non degener filius, collatis cum Casp. Illyésházy consiliis, Synodum Trenchinii convenire jubet, in qua post multas variasque consultationes in Arce Trenchiniensi institutas, Hodikius communi omnium sententia Superintendens electus e) et 27. Januarii An. 1619. in superiori Treucbiniensium templo a Sum. Rev. Isaaco Abrahamide et Samuele Melikio Supe­rintendentibus ritu solenni consecratus fuit. Eodem anno ex senten­tia C. Emerici Thurzo stationem Trenchiniensem cum Bitschensi commutavit et magna animi contentione hoc egit, ut omnes boni Superintendentis partes inplevisse videatur. Certe primus hic, quod scio, titulum Reverendissimi in Ecclesiis Evangelicis repor­tavit. Non cessit ei tamen feliciter, quod eventus probavit, subita illa stationis mutatio. Nam postquam C. Emericus Thurzo praeter omnem exspectationem finem vivendi fecisset, Heros, si quid vota valuissent, multo longiore vita dignus, et Hodikius oblata sibi oc­casione in Arce Bitschensi die 27. Dec, 1627. cum Illustrissimo C. Nicolao Eszterházy, Regni Hungáriáé Prorege et Patre Mattiba Hajnal S. J. de quibusdam controversis doctrinae Christianae Ca­pitibus colloquutus fuisset, idemque colloquium in litteras relatum f) non satis prudenter cum aliis communicavisset, ab Illust. Comite 1628. Bitscha exturbatus g) mutationis suae rationes sero damna­d) C. Emericum Thurzo, qui, dum in Saxonia commoraretur, Universitatis Wittembergensis Rectorem egit, vivum adhuc Balthasar Meisnerus in Dedi­catione Anthropologiae Sacrae, mortuum vero Hodikius noster collaudavit. e) Numerabantur eo tempore inter Candidatos Nicolaus Baticius, Eccl. Velicsnensis apud Arvenses Pastor, olim adhuc in Synodo Solnensi in hunc censum relatus, Sam. Paulinus inferioris Districtus Trenchiniensis Senior et Steph. Kruspierius Ujhelyiensis ad Kiszuczam Pastor. f) Possideo in exigua Supellectili mea libraria Delineationem Colloquii illius et quidem propria Hodikii nostri manu consignatam, ubi non tantum occasionem colloquii, sed et capita doctrinae, de quibus actum fuit, breviter quidem, sed magna cum adcuratione describit. g) Insimulabatur Hodikius scripti alicujus ad instar Comoediae editi, in quo 111. Proregem tacite traduxerit, quo audito 111. Comes tantam concepit Schmal Comment. 2

Next

/
Thumbnails
Contents