Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - PROLEGOMENA - CLASSIS I.
13 edidit, sed etiam Apológiám apostolicam, sive solidam demonstrationem, haeresim, seditionem et templi domini profanationem inique lutheranis imputari, sub D. Joh. Deutschmanno cum laude defendit *). Vinea ejus electa breve quidem, sed elegans et perquam utile opusculum, slavonice conscriptum, prodiit Dresdae in 12. atque Emerico Tököly et Stephano Pe- tróczy, illustribus duumviris, an. 1682. dedicatum fuit. 7. M. fieorgius Lányi, scholae carponensis rector, in Narratio ne captivitatis et liberationis suae et in Funda Davidis contra Goliath. Uterque tractatus prodiitinIV.au. 1676.. Narrationem hanc refutaturus Joh. Sextius conscripsit Animadversiones theologico-politico-historico-criticas anno eXVLes traDVCIMVr; sed adeo impotenti animo, ut personam obtrectatoris, quam in Lanyio se invenisse obtrectabat **), ipse deliberato quasi consilio induerit. Dolendum virum alias eruditum et sacerdotis dignitate apud carponenses slavos insignem, praeposteris adfectibus suis imperare non potuisse. Edidit praeterea M. Georg. Lányi C1 y- peum veritatis sive vindicias Fundae Davidis contra Goliath, adversus Thrasonem Papaeum, ut ipse confitetur in epistola dedicatoria Hermathaenae praemissa. M. Georgius Gassitius et Christophorus Mazsarius , biga juvenum Hungáriáé, ediderunt Clypeum veritatis, seu vindicias narrationis historicae captivitatis et liberationis M. Geor- gii Lányi, observationibus Anonym i h. e. Johannis Sextii oppositas, qnibus insertus est Helleborus subscription i- starum incerti autoris seu judicium de subsriptio- ne ad r ever sales papisticas pastorum quorumdam in Hungária. Prodiit an. 1677. in forma IV.. In hoc opere doctissimi illi juvenes non tantum Historicam narrationem Lanyii egregie vindicarunt; sed etiam reversalistas multis nominibus deliquisse luculentissime demonstrarunt, ut nemo fuerit quod sciam ex reversali- stis unus, qui vel mutire ausus fuerit amplius, quamvis optimi illi juvenes acriori in reversalistas dicendi ratione fuerint usi. 8. Jobus Krestiansky aus Freiberg. Hoc uti adscitum nomen est, ita optimus ille vir duplici opusculo rem ecclesiasticam evangeli*) Ribayuál a szélen: NB. Dedicatio in meo exemplari est ad Catharinam Sidoniam Révay, Matthiae Ostrosith uxorem. **) Ri bay- és Dőlése halnál: existimabat.