Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - PRAEFATIO
4 eam publicis edictis haud raro constabiliebant. Hoc unicum dedoleri nunquam potest, quod optimi reges in ea inciderint tempora, quibus universa fere religio Christiana magno ceremoniarum numero, edictis summi pontificis et superstitioso sanctorum cultu absolvebatur. Confecit prolixum admodum indicem sanctorum Hungáriáé, praeter Sigismundum Ferrarium, Martinus Szentivanyi, S. J., in Dissertatione sua Horographica §. 3.. Nullius tamen cultus apud huugaros invaluerat magis, quam b. virginis Mariae, quam tutelarem quasi deam venerati sunt, propterea, quod incauti crediderint s. Stephanum regem tutelae b. virginis regnum Hungáriáé commisisse. Hinc factum est, judice Inchoffero in Appendice ad Annales Hung. p. 21., ut Hungária titulo angustiori regnum Marianum fuerit adpellata. Magna profecto fuit b. virginis apud hunga- ros veneratio. Nam non tantum effigiem ejus nummis aureis imprimebant, cum inscriptione „Patrona Hungáriáé1': sed etiam in honorem ejus sumtuosissima templa excitabant, ut omnibus Hungáriáé civibus certum est et exploratum. Hinc non sine ratione existimavit Hanerus in Hist. eccl. Transylvaniae p. 107. sq. Bélám IV., postquam a tristissima illa tartarorum clade requievisset, non tam de regiis, quam Marianis honoribus sollicitum fuisse. Nam is Et aras divae et divam restituit aris. Imo Stephani regis adhuc temporibus, ut amplior venerationi locus sit, nemo ausus est nomen Mariae pronunciare, sed dominam ad- pellabant, et si quis Mariam nominabat, audientes ad contestandam venerationem flexis genibus et demissis capitibus illud venerabundi excipiebant, ut laudatus Hanerus ex scriptis Pelbarti Te- mesvariensis 1. c. p. 74. commonstravit. Unde autem iste religiosus b. virginis cultus in Hungária derivandus sit, admodum pronum est arbitrari. Scriptores enim patrii memoriae prodiderunt b. virginem Mariam, dum Geysa, dux hungarorum, Christo fidem addicere meditaretur, circumfuso noctu lumine illi affulsisse, eumque ad suscipiendam fidem christianam commonuisse, atque adeo non alteri, sed soli b. virgini conversionem hungarorum in acceptis ferendam esse. Num haec veritati ex aequo respondeant, non sine ratione ambigo, cum exploratum sit, illis inprimis temporibus religiosas apparitiones observatas non fuisse. Adhaec arbitrantur quidam s. Stephanum regem Hungáriáé, divae illius virginis auxilio,