Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
1G3 dum fiunt, Episcopus Conventum coire jubet et Ambrosium ad locum supplicii deducendum advocat atque dum se Ministrum Evan- gelicum esse fateretur, sub his couditionibus dimittit, ut nullo unquam vitae suae tempore Poloniam ingredi audeat et perpetuo du obus et decem milliaribus ab urbe Cracoviensi distet, si prae- sentissimum vitae discrimen evitare velit. Quibus conditionibus postquam lubens non minus, quam promptus subscriberet, die 2. Mensis Aug. an. 1721. post sex et decem septimanarum carceres, facta super eo cruce, his verbis eum compellavit: Abi in pace et noli peccare amplius. Hoc Ambrosius tanto praestitit lubentius, quanto magis innocenti molestus fuit career, in quo ei modico tantum pane vivendum erat. Dabantur quidem ei cibi haud vulgares, sed quia tempus erat Quadragesimae *) et cibi omnes oleo perfunderentur, a quo ille per naturam abhorrebat semper, maluit pane contentus vivere, quam inferre naturae vim aut contrahere morbnrn haud facile reparandum. Liberatus singulari Dei munere Ambrosius Deum religiosissime celebrabat et quo praestiti beneficii perpetuo recordetur, firmiter apud animum constituit, se a tempore liberationis privatim nunquam alias, quam flexis super terra genibus oraturum, quod eum toto vitae tempore studiosissime observasse omne3 norunt, qui eum sive surgentem, sive decumbentem observaverunt. Cracovia in patriam delatus, vix res suas in ordinem redegerat, apud Neczpalenses in I. Comitatu Tburócziensi Ven. Matthiae Augustini k), utilissimo scholae *) Error hic irrepsit in computandis septimanis, nam si 2. Augusti dimissus est, et 16. septimanis carceres pertulit, oportuit eum tempore Quadragesimae liberum fuisse, cum a 2. Aug. retro numerando ad Pascha usque nonnisi 16. septimanae prodeant. (Más valakinek jegyzete). k) Matthias Augustini Nicopolii in I. Comitatu Liptoviensi natus, in diversis patriae scholis, cumprimis Sempronii sub Celeb. Deccardo studuit et confirmatis Wittembergae studiis in patria mea apud Neczpalenses primum scholae Rector, dein V. D. M. constitutus, utrobique prolixa cum utilitate laboravit. Nam scholam multis nominibus confusam ad ordinem revocavit et methodum induxit docenti non minus, quam discentibus longe convenientis- simam; cujus uti semper recordor, ita me ab ejus institutione multum fructum retulisse palam profiteor. Neczpalino ad ecclesiam Krajnensem et hinc an. 1733. ad Trenchiniensem evocatus, ibidem coetui Evangelico feliciter et cum exstanti emolumento praeest Venerandoque Contubernio Trenchiniensi uomiue Senioris moderatur, litterato orbi ex duplici libello, alio de praepa11*