Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

156 bacskay. Scio quidem fuisse non paucos, qui exiguum nobilitati pretium constituebant adeo, ut Diogenes eam velamentum malitiae appellare non fuerit veritus a); tantum tamen abest, ut id ex vero dictum fuisse putem, ut potius sentiam, non parum felicitatis ac­cedere in Hungária Ministro, si cum politioribus litteris conjun­ctam possideat nobilitatem. Nam quamvis ex sententia Hyeronimi b) nesciat religio personas nec conditiones hominum, sed animos in- spiciat et sola sit apud Deum nobilitas clarere virtutibus: tamen haud exiguum inter homines decus est, si litteratae Palladi eques­tris dignitas adjungatur. Nobili genere natus Ambrosius ita educa­batur, ut auspicato ominarentur omnes, eum genti suae non exi­guum cum tempore decus conciliaturum. Cum enim domi rem an­gustiorem, quam pro voluntate, haberet et ad litteras natus esse videretur, optimi parentes a studiis praesidia quaerenda esse exi­stimabant. Hinc an. 1703. in scholam patriam missus, sub institu­tione Rectoris Evangelici Michaelis Pica in legendo et scribendo se exercuit et postquam an. 1707. ad regendam scholam Alsó- Kubinensem ex Collegio Eperjesiensi vocaretur Zacharias Petro- vitzius c), vir tractandis expoliendisque ingeniis utquamplurimum idoneus, non tantum in patria constanter ei adhaesit, sed extur­bato quoque exercitio Evangelico, ad locum, ut dicitur, articularem Lestinensem eum sequutus est. Hujus in docendo diligentiam Am­brosius saepenumero non absque grati auimi significatione praedi­care solitus fuit. Hinc celebriores demum in patria scholas adiit, linguas, quibus Hungari loqui consveverunt, cum studiis ad circu­lum pertinentibus familiares sibi redditurus. Docebat circa an. 1712. in schola Lib. Reg. Civitatis Késmárkiensis Georgius Bo- hus d), Rectoris officio functus, ad quem ex majorum arbitrio eo­a) Vide Lauertium in Vitis Philosophorum Lib. VI p. 411. b) Legatur Hyeronimi Epist. XIV. ad Coelant. Tom. I. fol. 35. c) Zacharias Petrovitzius, optimi patris Matthiae Petrovitzii filius, fuit Celeb. Eezikii in Collegio Eperjesiensi discipulus, qui confirmatis ibidem stu­diis ad regendam scholam Alsó-Kubinensem , dein Lestinensem vocatus ita diligenti informatione inclaruit, ut omnium consensu ibidem Pastor fuerit constitutus, quam provinciam et diu et feliciter administravit et pie in Do­mino mortuus Cl. Martinum Mudrony successorem nactus est. d) Georgius Bohus Noosoliensis, alio nomine Szeniczky appellatus, amplificatis in patria sub Johanne Pilarikio studiis, eadem circa an. 1703.

Next

/
Thumbnails
Contents