Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

154 fuerit constitutus. Mortuo Superintendente Jeremia Pilarik com­muni I. Districtus sententia , post electionem 10. Dec. an. 1743. li­beris suffragiis factam, in ecclesia Garanszegiensi 22. Jan. an. 1744. Superintendens renunciatus est h). Brevis ei haec fuit digni­tas et multis variisque calamitatibus involuta. Dum enim ex prae­scripto legum et consensu I. patronatus coetus suae inspectioni subjectos an. 1746. visitaret, ad dandam rationem visitationis i). Intimato Excelsi Consilii R. L. Posonium an. 1747. citatus k) ab utroque officio suspensus et postquam semel atque iterum compa- rere habuit necessum, sententia sanctioris illius senatus 8. Mart, an. 1748. absolutus fuit. De profunda ejus eruditione, lingvarum orientis peritia et cumulatissimis laboribus, cum nulli ignotum esse queat, prolixius commentari opus non est. Hoc ei ad laudem per­petuo duraturam scribi debet, eum in eondendis sanctioribus hy­mnis multo fuisse felicissimum. Hinc non tantum Tranoscii Cytha- ram Sanctorum multis modis auctiorem evulgavit; sed praestan- tiores quoque cantiones germanicas raro admodum exemplo ele­gantissime in slavicum invertit, ne quid de laboribus ejus cateche- ticis multo utilissimis aliisque pluribus percenseam t). Tandem la­giis et confessionibus eorum congestam 1746. in 8. edidit, ut reliqua in vul­gus nota hac vice taceam. Dignus est profecto Oertelius, cui inter eruditos Hungaros locus adsignetur. A) Gratulatus eidem est hanc honoris accessionem eleganti non minus, quam erudito carmine CI. Joh. Blasius, tum scholae Ev. Cremniciensis Re­ctor, jam, dum haec scribuntur, ecclesiae articularis Nagy-Palugyensis apud Liptovienses Pastor multo fidelissimus. Dignum profecto mea sententia car­men est, quod typis ad posteritatem perscribatur. Legerant idem eruditi an­no, quo SaMVeL HrVskoVItz sVffragante statV LVtherano In Pannonia CreatVs SVperlntenDens. tj Visitabant antehac Superintendentes Evangelici ecclesias sibi com­missas, quoties id ex usu earum esse advertebant, siquidem ipse quoque glo­riosissimae memoriae Imperator Carolus VI. in Resolutione sua Oaesareo- Regia clementissime mandaverat, ut Superintendentes moribus sibi subje­ctorum invigilent: visitare tamen amplius adulto more ecclesias Superinten­dentibus Evangelicis peculiari Intimato Excelsi Consilii Regii L. 10. Mens. Maji an. 1748. interdictum est. &) Duplici, quod scio, vice Posonium citatus fuit Hruskovitzius. Prior enim citatio ad 5. Sept., posterior ad 2. diem Oct. definita fuit. I) Edidit Catechesin slavonice ad normam Dresdensis illius Hahnianae rudiori plebi accommodatam et de ejus utilitate modoque tractandi non mi­nus prolixe, quam erudite praefatus est an. 1735. in 12.

Next

/
Thumbnails
Contents