Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima
9 culi aliquot constituti erant Superintendentes Evangelici, quorum tamen auctoritas commutatis patriae rebus non parum nutabat et subinde coarctata, fere ad interitum properare videbatur, nisi illud totius Europae sidus, gloriosae memoriae Imperator Carolus VI. et rex Hungáriáé Clementissimus, qui cum Constantino, Theodosio et Carolo Magnus jure adpellari meretur k), quatuor Evangelicis Superintendentes indulsisset. Quod uti magnum est et ad omnem Posteritatem insigne Kegiae Clementiae Documentum: ita mihi nihil superest amplius, quam ut fidem datam exsolvam, vitamque et fata Superintendentum Evangelicorum in Hungária, ordine in superioribus commemorato, percenseam. Feliciter! Pars prima de Superintendentibus Seculi superioris. Dum tacitus ipse mecum cogitarem, qua ratione Superintendentes, qui superiori seculo rebus Evangelicis moderabantur, optime distingvi possent; salvo aliorum judicio ita existimabam, vix id ipsum fieri posse commodius, quam si, pro numero trium Synodorum, Solnensis, Várallyensis a) et Csepregiensis b) in Cis-Da- nubianos, Cis-Tibiscanos et Trans-Danubianos distingvantur. Hinc k) Vide in hanc rem t.Caroli a Neuen Aulae Caesareae Poetae Laureati, Comitia v um Hominumque in Regia Pisonis An. 1722. inita, et Michaelem Bentsik in epistola Dedicatoria libelli, cui Titulus : Novissima Diaeta Nobilissima. a) De Synodis Solnensi et Vdrallyiensi in Prolegomenis p. 8. et 9 dictum fuit, quod ad hanc rem satis est. b) Postquam Formula Concordiae, tanquam scriptum ecclesiarum Evan- gelicarum Symbolicum, sub finem seculi 16. in Hungária publici juris fieret: ut in superioribus Hungáriáé partibus, ita trans Istrum quoque, communibus Synodi Csepregianae, Anno 1590. institutae, suffragiis recepta fuit. Sed quia multi, qui ad mentem Calvini docuerunt, libro huicSymbolieo subscribere detrectarunt, satis in eo habituri, si sub specioso Augustanae Confessionis titulo latere potuerint, Illustris Franciscus de Nadasd pacis non minus, quam veritatis amantissimus Anno 1591. Mense Junio conventum Csepregini indixit, ut Stephanus Böyte Ne'met-Ujvariensis Minister, nec non ecclesiarum circa fluvium Rabum Superintendens, et Severinus Sculteti Bartphensium Evangelicorum Pastor in Articulo de Coena Domini colloquantur. Haec dum fiunt