Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
152 Belium b), Joh. Major c) et Paulum Simonidem d), viros omni laude mea superiores duces sectatus est, ne quid de Mischovitzio, quem apud Rosnavienses praeceptorem coluit, hac vice percenseam. Horum fideli institutione ita profecit, ut dignus habitus fuerit, qui an. 1717. Wittembergam expediretur, ubi ea animi contentione laboravit, ut Wernsdorfii, Cladenii, Jani et Schroeeri praeceptionibus non minus doctior, quam melior efficeretur, Patriae restitutus ex sententia Spect. Domini Joh. Radván e) et David. Spi- lenbergeri filiis clientibusque eorum per unius anni spatium moderabatur atque demum in I. Comitatu Nagy-Hontensi apud Ma- róthenses an. 1720. Minister constitutus, ita praeclare commissam sibi stationem per annos duos et decem tuitus est, ut an. 1732. b) De his omnibus recensitis viris in antecedentibus dictum, quod satis est. c) Johannes Major, vir eruditione et integritate vitae insignis, natus fuit patre Yen. Paulo Major viro jam laudato, matre Juditha Sartorius. Continuatis feliciter studiis non tantum Lónyobányae, semel atque iterum , sed etiam Cremnicii I. nationis Slavonieae Pastorem et scholae Rectorem egit et sub initium seculi hujus magna cum laude scholae Neosoliensi praefuit. A Lónyobányensibus Kövinium vocatus dum omnia sua praeclare ageret, vir omnium sententia multo longiore vita dignus an. 1722. beate in Domino mortuus est, Pauli, Andreae, Johannis atque filiae Judithae, Ven. Joh. Glo- sio CsŐváriensi Ministro multo fidelissimo in conjugem sociatae, felix pater, cujus posteritatem fortunatissimam Deus pro sua bonitate, uti coepit, indulgentissime complectatur, d) Paulus Simonides, magni illius Johannis Simonidae, ad triremes condemnati, de quo in superioribus dictum fuit, ex Catharina Machnik natus filius et Rev. Samuelis Simonidae minor natu frater, Wittemberga redux fit Neosolii primum Conrector, dein scholae Rector multo utilissimus. Vir erat omnium confessione eruditissimus, purioris illius latinitatis tenax, qui sub finem vitae variis animi morbis exagitatus apud Neosolienses an. 1736. in coe- libatu mortuus est. Disputatio, quam sub Wernsdorfio de perpetuitate ecclesiae Evangelicae Wittembergae an. 1708. tuitus est, neque exteris ignota esse potest. e) Johannes de Radván , Haereditarius in Szkubin et Malachau / insigne Hungáriáé decus, ita in adolescentia statim inclaruit, ut ei an. 1676. M. Paulus Platani Muotova et Joh. Maierus Alnovia Hungari, gentis Hungari- cae prima incunabula Wittembergae disputando repetita , ejusque 111. genitori G-eorgio de Radván dedicarint. Hic etsi maturus coelo vivere desjerit : vivit tamen adhuc in filiis et in posterum victurus est. Supersunt enim singulari Dei providentia Sp. Dorn. Georgius et Ladislaus de Radván, cum