Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
150 descivisse videtur, cum nemo sit, quod sciam, in patria nostra amplius, qui exempla majorum sequutus, saero ministerio defungatur. Noster au. 1693. divino munere patre ejusdem nominis Dobronensi quondam Pastore, matre Julianna Zolnay natus, fundamenta humaniorum studiorum domi jecit, et dum per aetatem licuisset, Schemnicium missus, institutione Cl. Martini Duhovszky senioris b) usus fuit. Praeerat eo tempore non sine commendatione nominis scholae Neosoliensi Joh. Pilarik c), Superintendentis nostri patruelis, ad quem delatus toto ei quadriennio adhaesit et postremo sub Yen. Matthaeide Eperjesini studia amplificavit. Tandem exempla majorum imitaturus Wittembergam, celeberrimum illud Musarum emporium, adiit, sed nervo rerum gerendarum destitutus, exacto unius anni spatio, in patriam redire coactus est. Hoc dum Gutensi- bus innotuisset, ad regendam eum ecclesiam devocabant et an. 1717. ministerio Yen. Antonii consecratum Pastorem animarum venerabantur. Hanc ille stationem cum Tesziriensi, atque demum rursus Tesziriensem circa an. 1730. cum Dacsolomensi commutavit et ubique eruditi viri nomen cum honestate tuitus est. In linguis orientis haud vulgariter profecerat et nihil neglexit eorum, quae virum doctum sive ornare, sive commendare videbantur. Hinc uti cum ratione arbitrari licet, factum est, ut mortuo Ven. Superintendente Samuele Michaeiide, Pilarikius dignus fuerit existimatus, qui ei 27. Aug. an. 1741. sufficeretur. Ne ad solennem inaugurationis actum ex adulto more quidpiam deesse videatur, Yen. Joh. Lovcsányi d) et Rev. Michael Pohüus procurarunt, quorum vitae M. Steph. Pilarik et Czvittingeri Specimen Hungáriáé Litteratae pag. 303. b) Vita et fata Dubovszkii designata sunt p. 134. c) De Joh. Pilarikio dictum quidpiam est in superioribus p. 140. d) Si de familia Lowcsaniana ex professo commentari vellem, multa mihi de Paulo, Timotheo, Christophoro et Georgio Lowcsányi, viris diversarum ecclesiarum procuratione claris, commemoranda forent. Haec enim gens a primordiis emendatae religionis ad hoc usque tempus sufficiebat viros multo utilissimos. Venerandus Joh. Lovcsányi, Georgii filius ex Margaretha Schindlerin natus, per complures annos ecclesiae Tamásfalvensi, dein Lestensi, in qua adhuc divino munere superest, moderabatur et in Ven. Contubernio Neogradiensi non tantum Oratoris et Notarii, sed etiam Senioris officio defunctus est. Jam aetatis satur, omni destitutus posteritate propter senectutem molestam agit vitam. i