Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
147 dentum magna dcuratione conscripserat, Summe Rev. Hruskovi- czio ad continuandum commendatam; etiam vastum illud Concor- dantiarum Lankisckianariiin corpus majori ex parte in Slavicum transtulerat. His profecto et fidelissima omnium partium sacri ministerii procuratione hoc meruit, ut die 22. Nov. an. 1732. communi omnium sententia in Superintendentem I. Districtus Montani seu Medii g) eligeretur, Garanszegini ritu apostolico confirmatus. Hanc ille provinciam, Deo rebus suis nunquam non propitio, ita administrabat, ut omnium exspectationi ex aequo responderet et exemplum daret ad posteritatem. Tantas enim divina providentia in eum animi corporisque dotes contulerat, ut nihil ei defuerit prorsus, quod ad obeundam cum auctoritate Superintendentis provinciam desiderari posse videretur. Praeter insignem enim eruditionem et longo rerum usu comparatam prudentiam, eloquentia luit, magnum illud eruditorum decus, quae eum nulli non prolixissime commendavit. Ita namque reddiderat eam sibi familiarem , ut Chrysos'omus hujus seculi ecclesiarum Slavonicarum omnium confessione meruerit appellari. Ad omnem pietatem erat compositus, ut vitam ab adolescentia senectute fulgentem et in sacerdotio mille insignibus perfectionibus ornatam etiam passionibus pro justitiae amore decoraret, uti Anianus de Joh. Chrysostomo ex vero loquutus est//). Pietati candorem, caidori modestiam copulavit et quae rara viri laus est, invictum adversus omnes fortunae insultus animum ita omnibus adprobavit, ut mirarentur non pauci, eum illatas sibi haud raro injurias tam forti animo tolerare potuisse. Hoc tum vel maxime testatum fecit, cum Trenchinii ministerio sacro defunctus Petri Pauli Gabrielis Zablatszky Equitis de Tuleschitz et Piebani Visovicensis epistolam an. 1702. mense Augusto scriptam acciperet i). Nam etsi ita contumeliose exarata fuerit, ut bonus ille eques omnem fe), quae nobis innata est, humanitatem exuisse fuerit g) Montanus Districtus a Civitatibus Montanis, quae et plurimae et nobilissimae in eo reperiuntur, Medius autem a situ ita appellatur. A) Vid. Anianus in Prologo Chrysostomi expositionis super Evang. Matthaei. i) Exstat, quod scio, consignata epistola haec in Historia Diplomat, p. 143. seq. k) De gravissimis illis conviciis vel hinc arbitreris, quod in dicta epistola praedicans sceleratissimus, nebulo, impostor, infernalis furcifer, draco 10*