Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

145 gii Gobii, ecclesiae Modrensis I. nationis Slavonicae Pastoris et Yen. Contubernii Consenioris, matris autem Dorotbeae Bresztyan- szky filiam, an. 1730. 1. Apr. apud Neosolienses in Domino mor­tuam. Matrimonium boc uti felix concorsque fuit, ita foecundum satis. Duos enim filios, Job. Fridericum c) et Sámuelem fatis fun­ctum, totidemque filias, Catliarinam et Rebeccam d) felici traduce ad posteritatem generavit. Apud Bottfalvenses non minus doctri­nae puritate, quam integritate morum ita inclaruit, ut eum Tren- chiuienses 18. Apr. 1701. Ven. Jonae Coledano e) in ministerio surrogarint. Post quinquennium feliciter apud Trenchinienses ex­actum an. 1706. die 6. Junii Cassensis Minister et illius Ven. Con­tubernii Senior factus est, quo titulo sequente statim anno Synodo c) Joh. Friclericus Michaelides, magni patris non degener filius, dum haec scribuntur, apud Marothenses Pastor, et Yen. Contubernii Nagy-Hontensis Senior utrobique meritissimus, an. 1703. Modrae natus. Uti a primis adolescen­dae annis optima quaeque minabatur, ita votis majoi-um ex aequo respondit. Postquam enim Neosolii sub institutione Friderici Karpii et Joh. Simonidae feliciter adolevisset, Jaurinum lingvae hungaricae gratia missus, Martino Vásonyi, et demum Sempronii magno Deccardo praeceptore usus fuit. Ho­rum fideli institutione ita profecit, ut arbitrio majorum Witteinbergam dela­tus sub celeberrimis viris Vernsdorfio, Chladenio, Schroeero, Jano et reliquis studia sua magna cum accessione confirmarit. Revocatus in patriam Ven. quondam Sam. Matthaeidae Eperjesini substitutum egit et 1727. Aszódien- sis Pastor factus est, 22. Sept. ejusdem anni Csetnekini sacris ordinibus ini­tiatus. Hanc ille provinciam post inopinata fata Rev. Joh. Micsinszky cum Marotensi commutavit et rebus ibidem praeclare gestis, communi Rev. Fra­trum sententia Ven. Contubernii Nagy-Hontensis Senior fuit constitutus, quo officio adhuc cum exstanti nominis sui commendatione defungitur, cui omnes boni mecum constantem valetudinem et ampliorem fortunarum accessionem ex animo comprecamur. d) Catharina nobili quondam viro Petro Sextio apud Neosolienses Se­natori, Rebecca autem Ven. Job. Glodofr. Oertelio jam Semproni ensium Pastori nupserat, sed, quod dolebant multi, praeter exspectationem fatis functa. c) Jonas Coledanus patria fuit Rajecensis et confirmatis studiis scho­lae Pnchoviensis ab an. 1G58. per decennium Rector. Hinc vocatus Ujhelyini ad Kiszuczam Diaconus constitutus fuit et procedente tempore Puchoviae, Szulyoviae, atque demum Trenchinii Pastor eo nomine notandus, quod ni­mio adversariorum metu stolam, ut vulgo dicitur, amiserit. Supersunt posteri ejus, sed ita abjecti, ut vix umbram nominis ejus tueantur. Fit mentio Cole- dani nostri in numero tribulatorum non coarctatorum, qui Currui Mirabili Stephani Pilarikii adjuncti sunt. Haec enim ibi leguntur : Schmal Comment. 10

Next

/
Thumbnails
Contents