Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

141 si quid vota amicovum valuissent, multo longiore vita dignus. Spes enim erat certissima, eum commissam sibi provinciam cum utili­tate administraturum, cum nihil unquam desultoria quadam ani­mi levitate in rebus ecclesiae agere solitus sit, sed collato cum magnis prudentibusque viris consilio, omnia prudenter definiverit. Frequenter, quod experiendo didici, cum praeclaris utriusque or­dinis viris litteras commutabat et cives academicos, quos prioribus Ministerii sui annis sine ratione despiciebat, meliora edoctus, pro dignitate aestimare solitus est. In matrimonio, et eo quidem con­cordi, vixit cum Benigna Felkonii, de quo in superioribus injecta fuit mentio. Ex ea duos susceperat filios, quorum major natu Mi­chael an. 1734. ad regendam ecclesiam Nitra-Szerdahelyensem or­dinatus fuit, alter civilem agit vitam. Hic electus Superintendens vel eo nomine memorandus erat, quod nemo inter omnes fuerit Su­perintendentes, qui post electionem rite procuratam ante consvetum renunciationis actum vitam cum morte commutarit. Tantum. Elias Mohlius Ecclesiae Modrensis I. nationis Germanicae Pastor multo fidelissi­mus. Hic Posonium, illustrem illam Hungáriáé metropolim, natali­bus suis illlustravit et postquam ex sententia majorum studiis se consecratum esse advertisset, nihil unquam neglexit eorum, quae ad ea sive percolenda sive ornanda pertinere existimabat. Hinc cum in scholis patriae ita profecisset, ut divinarent non pauci, eum in posterum quoque non male collocaturum operam, continu­andis melioribus litteris destinatam, in primordiis hujus seculi ad exteros ampliandorum confirmandorumque studiorum causa com­migravit et collocato ibidem cum fructu tempore ita omnibus vi­Wernsdorffium, Chladenium, Janum, Schroeerum et reliquos duces sectatus est. Confirmatis feliciter studiis, postquam an. 1727. ad Thuroczienses redi- isset, anno statim sequente scholae Neczpalensis rector factus, per triennium prolixa cum utilitate copiosae juventuti moderabatur et evocato ad Krajnen- ses Rev. Augustinio ibidem an. 1731. stationem Rectoris cum ministerio com­mutavit. Quam praeclare hic versatus fuerit vel hinc colligas, quod ad Neo- solienses vocatus utriusque I. nationis Ministrum egerit, sed breve post tempus multorum odia declinaturus ad Osztroluczenses et hinc ad Schemni- cienses translatus, dum optime apud lnc. nationem Germanicam de rebus Evangelicis mereretur, mandato Excelsi Consilii Regii Locumtenentialis, ab officio deturbatus, vir doctissimus, et multis nominibus meliore fortuna dignus.

Next

/
Thumbnails
Contents