Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
134 senectute ultra, quam veris, adflictus. Nam raro admodum litteratorum exemplo annos LXXXVII. natus eam attigerat aetatem, cui universa mala super mala cohabitant &). Et quamvis apud pleros- que ex sententia Virgilii T) nec tarda senectus debilitat vires animi mutatque vigorem, Schvartzius tamen necessum habuit experiri, quod Seneca in Oedipo omnium sententia prudenter adnotavit: Prima langvescit senum Memoria, longo lassa sublabens situ Hinc fiebat, ut postremis vitae temporibus officio pro dignitate operari non potuerit, sed vicaria opera CI. Davidis Frfihauf m) usus, locum tueretur. De conjugio, quod eidem ex voto non contigerat, et reliquis molestiis, quae viros eruditos exercere solent, scrupulosius recognoscere opus non est. Suffecerit Ven. Superintendenti nostro, quod commissam sibi provinciam inter tot tan- tosque insultus fidelissime administravit et omnes fortunae casus forti admodum patientique animo exceperit. Aetatis satur, postquam in officio publico multis annis laboravisset et provinciam Superintendentis annis fere XVIII. administrasset, omnes suas cogitationes ad beatam illam aeternitatem componebat et omnium miseriarum finem in morte exspectabat, cum se moriturum et olim sciret et tristis senectus sequuturam mortem haud dubie h) Sophocles in Oedipo vers. 1230. uti notat Stockius in Reali Lexico Homil. p. 43. l) Virgil. Lib. IX. Aeneid. m) David Frühauf Leutschoviensis, patre Georgio Frühauf Coburgo- Franco, matre Anna Guschakiana natus, postquam in patria sub Seniore Martino Dubovskio, et Wratislaviae sub Crantio studuisset eademque studia in academia Wittemb erg ensi confirmasset, redux Ven. Superintendentem Schvartzium in habendis ad populum sermonibus per biennium adjuvabat et cum id facere a PP. J. prohiberetur, Topscham ad obeundum ministerium an. 1722. vocatus fuit, ibidem cum maxime florere inciperet, an. 1731. non sine dolore multorum mortuus, vir multo longiore vita dignus et a liberalita- te ut quamplurimum commendatus. Vixit in conjugio, sed quod dolendum absque omni posteritate.