Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

122 tinum Rászga *) sui amantissimum in privato versari filiumque ejus informare fuerit coactus. Verum non diu latuit Antonius, a primis fere adolescentiae suae annis 'ad summa quaeque tacite praeparatus. Prius enim, quam putarat ipse, per 111. Liberum Baro­nem Matthiam OstrosithA) de Ghiletincz, praeclarum rei Evangeli- cae adsertorem, ad arcem Liptó-Ujvár, Slavis Hrádek dictam, vo­catus est, Ministri aulici officia administraturus. Dici non potest, quanta cum utilitate ibidem fuerit versatus, cum genti ad omnem pietatem compositae talis obtigerit Minister, qui toto vitae suae tempore nihil antiquius habebat pietate. Vix triennium in hac sta­tione exegerat, dum Ilybbis, in loco Articulari, puriori coetui Evan- gelico praeficeretur, ubi sacro matrimonii foedere conjunxit sibi virginem nobilitate/generis insignem, Juliannám, patris Perill. quon­dam Francisci Kiszel de Benedekfalva, matris vero gloria majorum inclutae Magdalenae Bán de Nádasfalva filiam natu majorem, pro­curandae cum utilitate rei familiari multo aptissimam. Hoc in par­tem doloris saepe numero interpretari solebat Antonius, quod etsi singulari Dei benevolentia duarum filiarum, Barbarae et Juliannáé, et totidem filiorum, Michaelis et Petri, pater fuerit nominatus: ta­men praeter Petrum Csetnekini natum et adhuc ibi agentem, nemo superfuerit amplius. Non poterant Hybbenses ministerio Antonii diutius perfrui, cum an. 1700. Bottfalvam vocatus atque exacto ibidem brevi tempore,. Vág-Uj hely ini Pastor constitutus fuerit. Quam praeclare ibi officium suum administraverit, vel hinc pronum est arbitrari, quod communi Rev. Fratrum sententia non tantum Ven. Contubernii Berencliiano-Cseyteusis Conseniorem egerit: sed etiam in Synodo illa Rosenbergensi Consistorii inferiorum partium Cis-Danubianarum Notarius fuerit designatus i). Verum cum res Evangelicornm Nitriensium inter continuos patriae tumultus incli­*) A szélen irónnal: Rázga Birótz. ft) Matthias Osztrosith L. Baro non absque multorum dolore an. 1703. sine haerede mortuus est. In matrimonio habuit Catharinam Sidoniam Kevay eo nomine ad omnem posteritatem memorabilem, quod anno 1682. prolixa liberalitate sua omnes sumtus in slavonicam bibliorum impressionem contu­lerit, nisi pias destinationes ejus continua bella et adflictus Evangelicorum status antevertisset. i) Videantur Acta Synodi Kosenbergensis an. 1707. celebratae.

Next

/
Thumbnails
Contents