Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
96 Pars secunda De Superintendentibus hujus seculi. Postquam ineunte seculo XVIII. singulari Dei providentia inulto benigniora, quam olim, fata Ecclesiae Evangelicae illuxissent, nec superfuisset praeter Zabelerum Superintendens alter, in eo vel maxime elaborarunt ecclesiarum nutritii et curatores, ne purior Dei coetus in aliis quoque Hungáriáé partibus diutius Superintendentibus carere habeat necessum. Quod uti Deo rebus Evangelicis propitio non infeliciter successit: ita pro instituti mei ratione duplici Sectione de iis commentabor. Sectio I d e Superintendentibus ante benignam Resolutionem Carolinam, et quidem Caput I d e Superintendentibus Cis-Danubianis. Uti in celebri illa Synodo Solnensi superiori seculo primum in bis partibus constituti fuerunt Superintendentes Evangelici: ita ineunte hoc seculo primus omnium pro Inclytis Comitatibus Soliensi, Barsiensi, Nagy Hontensi, Neogradiensi et Kis Hontensi constitutus fuit communibus suffragiis Superintendens M. Stephanus Pilarikius Ecclesiae Evangelicae Scbemniciensis, Inclytae nationis Germanorum Pastor fidelissimus. Dabat gens Pilarikiana superiori