Ribiny János: Memorabilia Augustanae Confessionis in Regno Hungaria. II. Posonii 1787-1789.

SECTIO VIII.

\ Vt animi tantopere exacerbati aliqua leniri poffent ratione, iudicia extraordinaria Neofoiii anno 1667. celebrabantur , in quibus regni Pro­ceres de ciuiii , Euangelici vero fpeciatim de re­ligiofa libertate tuenda folliciti erant. Fama fert, hoc 1*11 conuentu, fabam confpirationis aduerfus Caefarem a maleuolis quibusdam cufam elTe; quod­fl verum eft, id certe fabricantibus Euangelicis fieri non poterat, quippe qui iam tunc temporis adeo infirmi erant atque eneruati, ut nulla veri­fiiniiitudinis fpecie , vel in fufpicionem tantae au­' daciae vocari potuerint; quamquam non defunt, qui eos elata voce in crimen vocare non dubi­tent. Francifcus Wagner, ciari/Timus hiftoriae Leopoldi lcriptor, in eos potiflimum inuehitur, qui Caluini placita fequuntur, quos nimium ani­niofos et in praeftando obfequio tardos effe ait, tametfi nec eos penitus crimine abfoluat, qui ad praefcriptum Aug. ConfefT. viuentes,magiftratuum fint reuerentiores. Et Joan. Damiani , nuperu? fcriptor, ne aiios commemorem, tam fundamen­tum , quam incrementum confpirationis, acatholi­cis praedicantibus tribuendum efie inuerecunde ac confidenter adferit. Verumenimuero , fi Veffele"­ny , regni Palatinus , praecipuus turbarum audor exfiitit , quod Wagnerus pro explorato habet, (i idem Comes Palatinus, Petrum Zrinium Croatiae Banum , et Franc. Rakoczi a fide et obfequio Caelaris abduxit, quibus fe pofiea Franc. Nadasdy, Judex Curiae Regiae adiunxit; qua veri fpecie, miniftri Protefiantium pro audoribus turbarum ha­beri, aut ex concionibus eorum tanti origo mali repeti poterat? Scilicet, viri loco tam illufiri nati,

Next

/
Thumbnails
Contents