Ribiny János: Memorabilia Augustanae Confessionis in Regno Hungaria. I. Posonii 1787-1789.

Aequo ac religioso lectori S.

deletam cupiant. Qui ita animo affecti funt, illi ad munus cenforum recte gerendum minus videntur idonei, propterea, quod nec rationem fcribendae hiftoriae recte in­telligere videntur, nec in numerum in­genuorum hiftoriae ecclefiafticae cultorum referri poflunt. Tales enim cultores praediti ingenio liberali, et a ftudio fectae alieno, procul omni odio inuidiaue, veritatem vbi­uis anquirunt, vt coeleftem prouidentiam, caulTam religionis, inter homines fapien­ter non minus quam potenter tuentem, tanto magis admirari, venerari tanto fub­miiftus difcant. Sed maleuoli illi homines, qui turbine affectuum transuerfi, nihil le­gere volunt aliud, nihil audire, nifi quod praeiudicatis opinionibus fuis putant effe confentaneum, nunquam ad hanc ftudiihi­ftorici metam peruenire poterunt. Qua enim via- eo peruenirent, quando lucem ac vim veritatis fugiendo imminuunt ? Sunt illi merito ad eorum claffem referendi 9 X 4

Next

/
Thumbnails
Contents