Ribiny János: Memorabilia Augustanae Confessionis in Regno Hungaria. I. Posonii 1787-1789.
SECTIO II.
trouerfa fentiendum fit, adcurate cognofceret. Lutherus, vt virum magnae apud Ungaros exiflimationis, in fententia confirmaret, promte refpondit atque alacriter , fed num pro Revaii exfpectatione, id nos quidem aequis iectoribus, eu quaeftionis controuerfae peritis, iudicandum reiinquimus. Refponfio Lutheri ita habet: a) Generofo et clariflimo viro, Domino Francifco Rewa, Comiti Thurotzienfi, Domino fuo in Chrifto obferuantiflimo , gratiam et pacem in Chrifto. Etfi literas Tuas, Vir Clarifiime, inter multas occupationes fcripfifie Te videam: ipfe quoque miratus tamen fum, quomodo tanta argumcntorum copiaTibi ex Zuin^lio inhaeferit, in re facramentaria, et valde doleo, Te iftis argumentis ita moucri. Sed cum ipfe quoque fim occupatior modo, quam vt prolixius mihi fcribere liceat, interim per Chriftum et falutem Tuam Te oro, ne corruas in hunc errorem,quod folurn panem et vinum in facramento, et non corpus et fanguinem Chrifti efle credas. 'Nam argumenta Tua funt Zuinglii, contra quem nos multa fcripfimus, fed vernaculo, et latine Deo gratia, quaedam conuertimus. Quid enim abfurdi eft credere, corpus Chrifti in coelo fimul, et in facramento efie ? I «) Epiftolam hanc ex Archiuis illuflris familiae de Rewa defcripfit Andreas Inflitoris, Minifter Ecclefiae Euangelicae ad S. Helenam in Comitatu Thurotzienfi , cuius filius Io« annes, exemplum eiusdem cum loanne Brtrio anno 1687. communicauit, qui illud Micis Hiftorico chronologicis ad annum 1539. inferuit.