Ribiny János: Memorabilia Augustanae Confessionis in Regno Hungaria. I. Posonii 1787-1789.

SECTIO II.

feruitutcm, adiicere poflit animum ad fchola?: exftruendas. Proinde hoc Tuum confilium , quafi diuinationem quandam futurae pacis in­terpretor , de qua idem vt fentiam, non leui­bus argumentis moneor, ac faepe Matthiae dixi, me bonam fpenihabere, futurum, vt ali­quanto poft iterum fiat tranquilla Pannonia, et quidem eiectis Turcis. Quare , quod pio , et vt arbitror diuino confilio moliris , vt ruen­tibus ftudiis operam feras, hoc inftitutum ne abiicias, nec Te deterreri temporum difficul­tatibus finas : fpero Deum etiam Tuis cona­tibus affuturum efle, praefertim, fi dederis operam, vt ecclefiae purius doceantur. Neque cnim dubium eft, haec beJla et hanc Turcicam feruitutem, poenas efie peccatorum noftrorum, et idololatriae. Cum autem tantopere faueas honeftis artibus, quaefo, vt me quoque com­plectare inter caeteros ftudiofos. Olim Grae­ci Herculem addiderunt Mufis, earumque du­cem vocabant : fignificantes, defendi oportere literas auctoritate bonoruin principum. Con­ftat autem maiores veftros Peonas ab Hercule ortos efle. Quare gentilitiam et domefticam virtutem efle putabis , tueri literarum ftudia. Et eft praeclarum imitari maiores. Sed haec fortafle prolixius quam conueniebat. Matthi­am Tibi commendo, virum praeditum egregia doctrina, prudentia et pietate. Ioannem Syl­veftrum etiam hominem doctum, Celfitudini Tuae commendo. Deus feruet Celfitudinem Tuam ad lalutem publicam. Lipfiae nonis Octob. 1537. Celfitudini Tuae addictiffimus Philippus MeJanchthon.

Next

/
Thumbnails
Contents