Feöldi Doby Antal: Podmanyiczky család (Budapest, 1892)
II. Melléklet a Podmanyiczky családhoz
—51 <$— Placentiae et Guastallae, Osviciniae, Zatoriae, Calabriae, Barri, Montisferrati et Teschine, princeps Sveviae et Carolopolis, comes Habspurgi, Flandriae, Tyrolis, Hannoniae, Kyburgi, Goritiae et Gradiscae, marchio Sacri Romani Imperii, Burgoviae , Superioris et Inferioris Lusatiae, Musoponti et Nomenei, comes Namurci, Provinciáé, Valdemontis, Albimontis, Ziitphaniae, Sarwerdae, Salmae et Falkensteinii, dominus marchiae Sclavonicae et Mechliniae, fidelibus nostris egregiis Joanni et Alexandre Podmaniczky fratrib и s germanis salutem et gratiae nostrae caesareo-regiae continuum erga vos incrementum. Cum nihil magis imperatoriam atque regiam deceat celsitudinem , quam virtutem, quae in subditorum aniniis enitescit, caesareo-regia liberalitate et munificentia prosequi, et quos virtutibus munitos et rebus praeclare gestis insignitos aut in futurum gerendis quibusvis negotiis aptos et idoneos, ac insuper fide et fidelitate spectatos esse constat, iidem caesareo-regia gratia foveantur, novisque titulis honoribus et dignitatibus condecorentur, ac ut non modo illi alacriores et ad quaevis fidelitatis specimina obeunda promptiores reddantur, verum reliqui etiam eiusmodi muneribus et praemiis allecti omne studium et industriam eo convertant, quatenus principibus praeclaris /actis suis accepti esse mereantur, et gloriae cupidine impulsi nil tarn arduum existiment, quod aggredi perhorrescant, inde clarum sibi nomen comparaturi. Quibus rationibus nos quoque maiorum et gloriosorum praedecessorum nostrorum hoc in genere laudis vestigia sectantes, vestris, Joannes et Alexander Podmaniczky, provocati virtutibus vos eiusmodi spe4*