Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780

60 mature est orbatus. Studuit in urbe patria sub cel. viris Buch- holtzio et Sartorio. Primum quidem theologiae animum adiecit, mox tamen mutato consilio, relictis rebus sacris medicinae tra­ctandae se dedidit, initia magnae, quam postea adeptus est, re­rum naturae cognitionis iaciens Budae sub Iialtschmidio, Ham- bergero, Teichmanno et Hilschero. An. 1743. Halam properavit, ubi praecipuum studiorum fautorem, imo amicum, venerabatur cel. Mart. Scbmeitzelium Iranssylvanum et Professorem p. o. atque sub Bühmero, Schultzio, Junckero egregios fecit profectus. Academia hac relicta Jenám est delatus, editaque dissertatione in- augurali: „de similitudine signorum indicationis et mortis in febri­bus aculis,proxime instantis4* gradum medicinae doctoris adeptus. Tantum iam eo tempore cognitione eminenti rerum naturalium et apud suos et apud exteros famae sibi conciliavit, ut in patria re­ditus eius avidissime exspectaretur, ad quam etiam mox, cum recte eo tempore bellum borussicum acerbius exarsisset, tutiora quaesiturus, impiger properavit. Kesmarkini, mox ac rediisset, in locum Fischeri Archiater civitatis est electus, et qua talis praxim medicam cum maximo et sui emolumento, et popularium plausu tam alacriter exercuit, ut non tantum maximum civium aestimium reportaret, verum etiam non raro, in finitimum Galli— ciae regnum, ut morbidis, praesertim in coenobiis, vir evange- licae religioni addictus, adstaret, vocaretur. Ut autem chymiae, cuius erat addictissimus, liberius vocare liceret, An. 1776. ab­dicato munere publico totum quantum huic scientiae se tradidit, partim igni chymico adstans, partim libros de hoc themate con­cinnatos diurna nocturnaque versans manu. Praecipuum labo­rum praemium consecutus est eo, quod mille scrutiniis, quae incassum ceciderant, non deterritus, tandem detexerit, quomodo nam ex planta, nobis sub nomine isatis tinctoriae nota, materies loco sic dicti indigo inservitura, obtineri queat, qua re non modo amplas consecutus est opes famaeque incrementum, sed etiam ab Augusto Josepho 11. magni fuit habitus proteclioneque praecipua ornandus, ni divino numini placuisset recte eo tempore spiritum magni principis ex terrestribus ad superiora transferre. Quod reliquum adhuc supererat aetatis noster Pfeiferus totum, dete­ctioni huic, deliciis nimirum suis, impendit, mortuus tandem, fere nonagenarius senex, ex hydrope pectorali an. 1809. d. 7-a Nov. qui vero tam diem, quam et horam subsecuturae mortis praedi­xisse fertur. Nobis evangelicis adhuc eo recolendus, quod inter viros magni animi, qui reversalibus excelso Consilio Locumt. Regio eo fine datis, se Gymnasium kesnrarkiensepropriis expen­sis ex fundamento novum erigere velle, nostri quoque Pfeiferi

Next

/
Thumbnails
Contents