Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780

51 Matthias Marko vi tz, Dobroniva Soliensis. Natus an. 1707. Didicit Schcmiiicii, Neosolii et Posonii, unde Jenám petiit. Reducem Sam. Antonian. 1734. d.27. Oct. ordinavit ad eccle­siam Szarvassiensem , ubi provinciam VDMinistri usque ad an. 1762., sibi nimirum emortualem, strenue est tuitus. Fuit vir ni­mium quantum activus et non modo auditoribus, verum etiam L. Baroni ab Harruckern, qui oras has recte eo tempore impetrave­rat, perquam carus, multumque ad res evangelicorum in his ter­rae plagis augendas et promovendas contulit; nominatim, sicut e litteris eius, quae apud me in autographo prostant, didici, quod ecclesia evang Tót-Komlossiensis, nunc una e florentissimis, indultu Domini terrestris Radvanszky, an. 1746. sit fundata, id maxima ex parte indefessis conatibus nostri Matthiae Markovicz tribuendum Nobis békessiensibus eo quoque est memorabilis,quod descriptionem rerum suo tempore in békessiensi ora gestarum carmine heroico concinnaverit, quod opus in protocollo ecclesiae szarvassiensis exstat. Edidit typis sequentia : 1. dissertationem de discrimine lucis atque tenebrarum, vitae et mortis. Jenae 1733. 2. de necessitate visitandarum per pastores domorum an. 1747. 3. expositionem orationis dominicae et 4. librum precum pro peregrinantibus, utrumque opus lingua slavica scriptum. In MScripto reliquit: 1. brevem relationem de natura et indole regionis campestris, quam nobilissimi duo Dacorum amnes Marusius et Chrysius celebrem reddunt. Opere hoc describuntur : indoles aeris et glebae, incolarum mores, negotia, praecipue vero oeconomiae tractandae ratio, terrae producta, regionis bene et maleficia, etc. Addita est brevis historia quinque ecclesiarum evang. quae eius tempore in ora békessiensi coaluerunt, szarvas­siensis, esabensis, oroshazensis, komlossiensis et berényensis. Qui historiam regionis hujus campestris scripturus est, opera Markovicziana certe cum fructu evolvet. 2. Animadversiones in Frid. Ad. Lampe (proprie Pauli Ember) historiam ecclesiae re­formatae in Hungária. Animadversiones has noster Markovicz „Rubum ardentem inconsumptibilem“ se autem suppresso no­mine „Th.Fulgentium de Bona Terra Aialensem“ titulavit. Summa disquisitionum auctoris eo redit, in Hungária, ac nominatim in his Daciae inferioris plagis, usque ad an. 1560. solum dogma Lutheri viguisse, atque adeo reformationem Hungáriáé non Hel­velis , sed wittebergensibus in acceptis referri. 3. Ex pollice Cyclops, anebo rucnj katechysmus, w kteremfc pro ty genz ne­4*

Next

/
Thumbnails
Contents