Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780

39 studia promovi; hinc Jenám quoque studiorum causa salutavi, qua derelicta ad fines regionis Brandenburgicae et hinc Silesi- anae adproperavi, demum sic volente Deo, patriam ad cineres usque devenerandam videre dignatus sum, ubi legitima vocati­one usus, Schemniczii officia ministerii ecclesiastici praestare prospera feci initia. Sub excell. tandem Dno Stephano Pilárik ordinatus, praesentibus viris PP. RR. Jacobo Zabelero ac Elia Augustini, sancto vero huic actui finem posuimus d. 30. Maii 1706.“ Joh. Christoph. Kampelius, Sempron. An. 1706. Joh. Christoph. Schedius, modrensis Mich. Ambrózy, Kuszeghino-Hung. Anno 1708. And. Richter, schemnicz. Verosimiliter idem, quern sub initium saeculi 18-vi, ergo ante exitum ad exteros, rectorem scholae schemniciensis fuisse ex matr. ordinator, elucet. Suc­cessorem in hac provincia habuit cel. Martinum Dubovszkyum. Edidit „Altarik modlitebnj w BudiSiné 1689. Mich. Roth, eques Hung, bartfensis. Gessit munus ta­bulae judiciariae assessoris in Comitatibus Sarossiensi et Sce- pusiensi, cui etiam Joh. Georg. Lippisch, opusculum suum: „Tho- runium, Hungarorum litteris deditorum mater“ an. 1735. edi­tum, dedicavit. Adam Zimmer mann, eques Hung, eperiess. Vir saecu­laris ordinis atque successu temporis inspector ecclesiae Sáros- Komlossiensis, ut patet ex biographia Andreae Sárkány, eodem an. 1735 ordinati. Georg. Bárány, Sempron. Vir vere apostolicus Natus an. 1682 in Beled, vico Cottus Comaromicnsis. Studuit Jaurini, Po- sonii, Eperiessini, Jenae et Halis Redux primum an. 1711 iauri- nensium Gonrector, mox an. 1714. Nagy-Vásonyensium pastor creatus est. Novarum ecclesiarum plantandarum erat studio­sissimus, qua talis enim operabatur in neo-erectis coetibus gyönkensi ab an 1718, gyürköensi an. 1719, szent lörinczi- ensi ab an. 1723. Hinc eiectus dörgicsensium, triennio post vero denuo lörinczensium egit pastorem, ubi an. 1737. die 1. Julii vita functus est. Tractus tolnensis Seniorem diu, magna cum au­ctoritate agebat. Edidit sequentia: Gyermekeknek kézi könyvecskéjek. Jenae 1730. est ver- sio operis Rambachiani: „puerilis doctrina.“

Next

/
Thumbnails
Contents