Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.
PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780
36 qua talis parentavit cel. Mischoviczio (i 1710) inio a. 1709 inter Candidatos pro munere Superattendentis fuit cooptatus. Elias Per lie ius, Puchovia Hung. Natus a. 1670 d. 20. Jan. patre Daniele, pastore in ducatu Silesiae. Studuit Silber- bergae et Vratislaviae, postea vero quadriennio Lipsiae et Jenae. Absoluto curriculo scholastico, aliquandiu Vratislaviae morabatur, an. vero 1704 Michaeli Fiscbero pastori kesmarkiensi substitutus datus fuit, mox ad ordinarium pastoratuin evectus, qua talis vivere desiit an. 1734 d. 8. Febr. Filium habuit Joh. Dánielem, celebrem medicum, multorum scriptorum, medici praepri- mis argumenti auctorem atque complurium societatum eruditarum sodalem, ad an. 1724. laudandum. M. Mich. Weber, Pösinga Hung. Frid. Liefmann, Cassov. erat sine dubio filius Michaelis Liefmanni pastoris cassoviensis et L. R. Civ. Superintendentis. Dan. Prospei a Putschrek nobilis Scepus. Nicol. Edelmann, Szakolcza-Hung. Joh. Christoph. Henceli, Neosolio.-Hung. Samuel Coryli, thurocio-pannon. Philosophiae magister, poéta caesareus laureatus et informator principis Schwarcz- burgensis, ab a. vero 1707. VDMinister Jechnae, ad Sondershu- sam. Edidit sequentia: Delineatio florentissimae montanae urbis Neosoliensis, carmine heroico. Leutsch. 1692. Regina Austri ex 1 Reg. X. v. 1. Jenae 1693. Dissertatio de impossibilitate reditus in gratiam Dei semel amissam ex Hehr. VI. 4—6. Jenae 1697. Disputatio physica de corylo Jobi ex Gen. 30 v. 37—39. Jenae 1698 Guil. Beyeri compendii theologiae positivae syntagma. Lipsiae 1708. Samuel Antoni, Balthensis Hung. Vir hic prae caeteris memoratu dignus, natus anno 1664. patre Daniele, diversarum ecclarum antistite, dura admodum usus est adolescentia; nam et patre mature orbatus est, et in captivitatem turcicam ad castrum Újvár incidit. Inde opera quorundam heroum liberatus studuit Sopronii, Trenchinii et Jenae, ubi sub praesidio Velthemii „de moderandis affectibus* disputavit. Reducem trenchinienses scholae praefecerunt, an. vero 1696 diaconum esse voluerunt. Deturbatus ab hac statione, posteaquam aliquandiu privatus vixisset, factus est aulicus condonator LB. ab Oslrosith, post triennium Hibbas, hincBothfalvam, mox Vág-Ujhelinum, porro Nagy- Palugyam, ultimo vero an. 1708 Csetnekinum concessit, ubi a.