Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780

28 litteris easdem percoluit Gorlicii, Coburgi et Jenae, ubi an. 1683. supremos in medicina honores est adeptus. Typis mandavit: Dissertationem inauguralem medicam de Oedemate. Jenae. 1683. Disputationem medicam de Syncope. Ibid. 1682. M. Christoph. Klesch, Luci donatus Igloviaean. 1632. d. 16. Oct. absolulisque hic sub Tobia Pollucio humanioribus lit­teris, anno aetatis 15-o itineri se accinxit atque Poloniam et Germaniam peragrans Vratislaviae substitit, ubi in gymnasio magdalenaeo quadriennio studiis incubuit. Hinc Vittebergam de­latus an. 1653. de ortu animae rationalis publice disputavit. Pa­triae redditus evasit primum folkensium diaconus, an. 1656 pa­stor in villa Matthaei, unde ad montem S. Georgii est translatus, ubi et provinciam notarii in contubernio 24 regalium civitatum gessit. Cum autem princeps Lubomirszky a. 1678. turbato libero religionis apud Scepusienses exercitio, pastores evang. migrare iussisset, noster ad eundem principem se contulit atque obtentis ab eo salvi commeatus litteris Jenám et Vittebergam tetendit, ubi an. 1674. gradum magistri philosophiae est adeptus. An 1680. obtinuit pastoratum Theustaedii, quadriennio post vero Diacona­tum Erfordiae ad fanum S. Gregorii, anno sequenti ordinarius pastor factus, provinciam hanc 20 annorum intervallo tenebat, ibique an. 1704. muneris sacra semisaecularia celebrabat. Mor­tuus an. 1706, aetatis 74-o, muneris 52-do. Plura de eo vide apud Horányi II. 360. Eum agnoscunt auctorem sequentia: Aller Christen, absonderlich Lehrer Lebenskrone. Concio funebris in obitum Sam. Serpilii kesmark. pastoris an. 1661. Porta naimitica, et vittebergica suggerens evang. propu­gnaculum. Eine Gastpredigt zu Vitteb. an. 1674. Andächtige Elendsstimme auf Davids Harfenspiel. Icon angeli ecclesiastici. Redlicher und redender Reisegefährte eines aus Ungarn Vertriebenen. An. 1675. Eine Gaslpredigt gehalten zu Dornburg an. 1678. Succincta papistrcae in XIII Scepus. oppidis Hung. An. 1674. institutae deformationis narratio an. 1679. Concio baptisato iudaeo accommoda. Palma poetica an. 1700. Neue Ehrenpforte dem grossen Zionskönig an. 1705. Prae­terea mullas dissertationes mysticas, chiliaslicasque et nonnullas cantiones sacras.

Next

/
Thumbnails
Contents