Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780

26 sus memoriales et differentiales de generibus nominum, prae­teritis et supinis verborum, de quantitate syllabarum etc. Leutsch. an. 1672. Eum quoque agnoscunt auctorem permulti actus scenici Eperiessini tempore examinum publicorum per iuventutem studiosam producti vc. Papinianus tetragonos hoc est vir magnanimus, iustus, constans rectique pertinax, productus an. 1669. d. 4. Oct. Eleasarus constans productus an. 1668 ex Macc. libro 1. Durius in suis micis pag. 707 eum exulem Dan- tisci, Regiomonti et Lesnae in Potonia aliquandiu moratum fu­isse, dein gymnasii reginensis in Transylvania rectorem egisse, tandem an. 1682 ad Collegium eperiessiense, nostris redona­tum, rediisse ibique an. 1686. anima salvatori reddita, die viri­dium sepultum fuisse, testis est. An. 1677. Christian. Langsfeld, Iglovia Hung. Natus Leobschü- czii in Silesia an. 1626. d. 26. Sept. patre Adamo, Cantore loci. Bimulus cum parentibus ob religionem evang. exulantibus, venit Igloviam atque post mortem patris, quae anno 8-o eius aetatis accidit, studuit Neosolii, Schemniczii, sub M. Petro Lcon- hardi, Elbingae, Vismarii et Regiomonti, unde redux an. 1650, Rosnaviae biennio egit Caniorem, hinc ad montem S. Georgii translatus, post biennium vero pro Diaconatu ordinatus ad latus Dan. Pescbovii Menhardivillam an. 1654 d. 14. nov. Hinc Alt— waldorfinum transiit, anno vero 1670 d. 23. Mart. Matthaeivil- lam unde tamen una cum reliquis Collegis scepusiensibus eiec- lus, exui in Germaniam properavit, quo tempore Jenae etiam aliquandiu moratus alboque civium Academiae est inscriptus, reversus in patriam an. 1683. Fratrem habuit maiorem natu Jo- annein Georgium pastorem igloviensem, cuius biographiam vide in matr. ordinator, per Martinum Wagnerum sub nro. 46, nostri vero Christiani sub Nro. 118 Mart. Heldweich, bartf. Ferdin. Dobner, sempron Inclaruit iam saeculo 16-o Sempronii Dobneriana gens, quam noster Ferdinandus ad maius adhuc gloriae evexit fastigium. Postquam enim studia partim in patria, partim Jenae laudabili zelo absolvisset, reversus in pa­triam summis Sempronii honoribus est admotus, fuitq. sex vici­bus civitatis iudex, octies Consul, a tribus Imperatoribus, sub quorum regimine gubernacula civitatis tenebat, magni habitus Erexit vir litteris deditissimus, typographiam Dobnerianam, quae aliquot decenniis civitatem Semproniensem ornabat, typisque plura edidit, quae in catal. bibliothecae regnicolaris Szécheni-

Next

/
Thumbnails
Contents