Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780

24 Joh. Scholastici, ung. moschov. Didicit in patria sub Matthaeo Palumbini, Solnae sub eodem, hoc vero Solna pulso contulit se Sempronium ad M. Frid. Tieftrunk, hinc autem Jenám. Reversus in patriam in munere Conrectoris moschoviensis per 17 annos desudavit, usque dum per L. B. Michaelem Révai pas- toratui varnensi admotus fuisset, ordinatus per Jac. Zabelerum an. 1705 d. 16. Dec. Factus est dein pastor in Konszko, ob varia contumeliosa verba, quae de ministerio et superintendente pro­tulisse fertur, an. 1707. in conventu rajeczensi sequenti poena mulctalus: et Superintendentem, Dánielem Krmannum et uni­versum ministerium de sacro ambone est deprecatus, decanatu orbatus, inter confratres mensae assidentes ad penultimum locum relegatus, sub coena duobus diebus templo inclusus mulctaeque loco ad solutionem expensarum damnatus, ut narrat Klein II. 307. M. Daniel Klesch, Neovillanus Hung, poeta laureatus caesareus, theologiae baccalaureus. Studia Rosnaviae coepta, perfecit Eperiessini, Posonii, Pragae, Vittebergae, Helmstadii, Rintelii, Marburgi, Giessae et Argentorati. Hinc ad conrectora- tum semproniensem vocatus, spartam hanc decennio, maximo cum studiosae iuvenfutis emolumento ornavit. Factus postea VDMinister Giinczii, mox eodem munere mactatus in montem S. Georgii, hinc Yarallyium, denique Olassinum concessit, ubi offi­cium Senioris annis duobus, oratoris vero sexennio gerebat. Exorta persecutione evang. scepusio migrare coactus Jenám delatus est, factus scholae senatoriae rector, unde Leucopetram transiit, denique Heldrungae Superint. creatus. Hic dum viveret, ut nonnulli volunt, operante veneno eidem ab adversariis in Hun­gária propinato, in varia mentis phantasmata prolapsus, iudicium aeternum anno 1700 subsecuturum, apocalyplicasque interpre­tationes rerum tum in Europa gestarum somnians verbo et scrip- totenus disseminavit, quapropter a consistorio leucopetrensi re­prehensus, admonitionem hanc tam iniquo tulit animo, ut se mu­nere abdicaret. Mortuus denique tantis iaclatus procellis Bero- lini an. 1697-mo aetatis 78. Recte de eo Czvittinger: Kleschius in iuventute fuit senex, in virili aetate Hercules, in senectute vero infans. Typis edidit inter alia haec: Catalogus presbyterorum scepusiensium, quot quot ab annis 150 collegio XXIV virali praefuere Bartfae 1668. Biga exulum M. Dán. Kieseim et Eliae Ladiveri Vitteb. 1675. Pentas doctorum iuris in Hung. Jenae 1688. Bekenntniss des Glaubens Dr. M. Luthers nebst einem Betbüchlein, Kalenderund Passional. An. 1692.

Next

/
Thumbnails
Contents