Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS PRIMA ab A. 1557–1671

20 28-a Martii conventus in Cseri, ubi M. Stephanus Pilarik, pastor germ, schemniciensis ad superintendentis dignitatem est evectus, posteaquam districtus hic 30 annorum intervallo, nimirum inde a morte Georgii Zabojnikii, praesule destitutus fuisset. Anno 1707. in synodo rosembergensi fuit Consistorii Cis-danubiani ex parte saecularium praeses, anno vero 1721. in Comissione relig. pes- thana ex parte evangelicorum delegatum Commissarium egit, septennio post mortuus. Matthias Gosnoviczer, seu Gronoviczer leutsch. fi­lius alterius Matthiae senatoris et notarii Leutschoviensis. Ante exitum ad exteros Rectorem Gymnasii leutschoviensis egit, ut adparet ex biographia eius discipuli Matthiae Brószy, matriculae ordinatorum per Mart. Wagnerum inserta. An. 1665. Joh. J ac Prisoman a Netig, sempron. Andr. Fábry, Kibeth. Hung. Timoth. Hilar. Bin er, novisol. filius cel. Hilarii Ernesli Bineri rectoris primum quidem eperiessiensis, dein novisoliensis, denique cassoviensis, pastoris. Noster relicta patria evasit pastor Bredstadii in Holsatia, ubi an. 1713. vivere desiit. Edidit, teste Horányio I p. 484. tirocinium rhetoricae, tirocinium logicae et homiliam de septem daemoniis secundum ev. Lucae XI. Esaias Waldman, al. Geiger poson. An. 1666. Frieder Firlbaum, poson. Joh Bapt. Nostitius, pannon, trenchin. Natus patre Joanne, velicsnensi et bitsensi pastore. Ante exitum ad exteros Galgoczii, Basingae Solnaeque egit rectorem Studuit postea Tho- runii, Dantisci, Regiomonti, Rostochii, Jenae, Lipsiae et Vitte- bergae. Redux factus est solnensium diaconus, sed iam an. 1674 ad iudicium delegatum citatus, subscriptis reversalibus in exilium migravit, atque una cum filiolo et uxore substitit Bregae, inde vero Vratislaviam concessit, ubi iuventutem in lingua hebraca, cuius erat perilissimus, erudivit. Ab exilio redux an 1684. factus pastor solnensis, unde denuo in exilium migrare coactus an. 1689. ad coelestia subsellia est delatus Habuit filium Ephraimum anno 1704 ad ecclam Neobelensem ordinatum. Georg. Roth, Bela Hung. Natus est, — velut ipse in matricula ordinatorum testatur, — patre Philippo, cive belensi. Studuit Belae, Bartfae, Caesareofori, Vratislaviae, denique Jenae triennio. Redux scholae patriae praefuit sexennio, unde extur-

Next

/
Thumbnails
Contents