Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS TERTIA ab A. 1780–1817

122 1815—1818. b.-csabensi coetui sacro, hic ob vitam liberiorem in varia mentis phantasmata prolapsus, atque per Consistorium districluale, Csabae celebratum, a munere suspensus, Rdum Joh. Haan successorem habuit. Resipiscens postea aliquantis­per egit privatum docentem in gymnasio mezö-berényiensi, mox pastorem in Aradács, denique in Rima-Brezó. Mortuus post varios casus an. 1847. Opera nonnulla Shakespearii in slavicum transtulisse idioma, audivi. Joseph. Berke, patria Tessanociensis, Sopronii et Je- nae didicit. Postquam aliquandiu in Keresztur ad latus fratris diaconi munia obiisset, fratre aliorsum translato, ibidem ord. VDMinister factus atque an. 1804. die 30. Jun. ordinatus. Car. Joseph. Nicolai. An. 1801. Paulus Schuschka. De viro hoc iure meritoque dici possunt, quae Psalm. 90 v. 10 legimus. Postquam enim studia Schemnicii, Papae, Posonii et Jenae sat aerumnose absolvisset, datus est primum adiunctus docens Convictui iuvenum, qui tum Kesmarkini, sub manuductione Ad. Podkoniczky exstiterat. Hoc dissipato ordinatus est octavo, quo ab exteris redierat, ni­mirum 1810. anno ad ecclesiam Udvarnokiensem, ubi tamen mox, ut sibi visum est, sine causa sufficienti, munere orbatus, cum ecclesia et Dominio terrestri pagi usque ad vitae finem litigare non destitit atque ut reponeretur, saepius Suam caes. reg. Maieslatem quoque adiit, Viennae et in omnibus Hungáriáé oris, quas continuo documentis ad litem suam spectantibus onustus, pedes peragrare sueverat, notissimus. Mortuus tandem in summa calamitate Schemniczii an. 1855. fere octuagenarius. Natus autem fuit Bakabanyae, patre Andrea, matre Cathar. Schwarcz. Alex. Szabó. Joh. Csanádi. Lad isi. Szondi. Pastor Helv. Conf. primum quidem in Vesztő, dein in Pereg. anno. 1852. filium successorem naclus. Paulus Egressy. Qua pastor et Sen. assessor in Monor, Com. pesthiensi operabatur. S teph. Sziidi. Joseph. Farkas. VDMin. Confess. Helv in Turkeve, et tractualis assessor. Steph. Tóth. in D. Vecse egit animarum Curatorem. Joseph. Ötvös. Nicol. Kuli fay.

Next

/
Thumbnails
Contents